AKRO by Stradarium

Latin · Articles

Ad M. T. Ciceronis Tusculanarum disputationum libros prolegomena

Cicero, Marcus Tullius. M. Tullii Ciceronis Tusculanarum disputationum libri quinque. Recognovit et explanavit Dr. Raphaël Kühner. Editio quinta auctior et emendatior. Hannoverae: sumptibus A. Hahn (Hahnsche Buchhandlung), 1874.

I. De universa philosophia apud Romanos

Nota. Quae in his prolegomenis in studiosae iuventutis gratiam a nobis prolata sunt, summa quaedam quasi capita eorum continent, quae in hanc rem uberius disputavimus in libro, qui inscribitur: M. Tullii Ciceronis in philosophiam eiusque partes merita. Commentatio regio praemio ornata. Hamburgi sumptibus Friderici Perthes. MDCCCXXV., additis nonnullis, quae ad interiorem Tusculanarum Disputationum intelligentiam facere viderentur.


Philosophiae studium apud Romanos diu neglectum iacuit. Etenim gens Romana, a primis civitatis initiis continuis bellis occupata, ita instituta erat, ut omnem laudem gloriamque in re militari civitatisque administratione collocaret. Quae quidem via posteris quoque temporibus ad summam in re publica auctoritatem adipiscendam una erat atque certissima. Primus Graecarum doctrinarum sapientiaeque amor in Romanorum animis effloruit, quom clarissimi illi Graeci, Carneades, Critolaus, Diogenes, qui primi a Romanis cogniti sunt philosophi, ab Atheniensibus Romam missi sunt (598 a. U. c. 155 a. Chr.). At enimvero M. Porcius Cato, severus ille senex, pristina Romanorum disciplina imbutus, metuens, ne iuventus flagranti illo litterarum ardore a veteris disciplinae severitate, quam militaris rei publicae conditio necessario requireret, degeneraret et Graecorum infecta doctrina ingenii magis cultui quam rebus strenuis operam daret, effecit, ut legati mox domum remitterentur.

Postea vero, Romano imperio longe lateque propagato et stabilito, ingentes opes et cum eis luxuria ac magnificentia, libidines omniaque scelerum genera civium animos pessumdabant. His quidem temporibus, in hac rerum atque otii affluentia, uti in deterioris ingenii hominibus luxuriae voluptatumque cupiditas excitabatur, ita in excelsioribus animis magnum quoddam mentis doctrina excolendae exortum est desiderium. Itaque eo tempore, quo philosophia efflorescere coeperat, Romanorumque animi ad id studium persequendum satis exculti videbantur, antiquus rerum publicarum status populique ingenium commutatum plane erat atque conversum.

Omnium fere disciplinarum philosophi e Graecia Romam commigraverunt ibique summa illustrissimorum virorum perfruentes dignitate in eorum domibus sedem suam fixerunt. Inter eas disciplinas, quae studiosissime colebantur a Romanis, duae potissimum nominandae sunt, quae plane contrariae erant, Stoicam dico et Epicuream. Etenim uti Romanorum ingenium in vita aut ad tetricam quandam severitatem aut ad effusam luxuriam inclinabat, ita in philosophia aut Stoicae scholae asperitatem aut Epicureae mollitiam amplexatum est. Stoica disciplina, omnes externas res neglegens atque spernens, splendore ac magnificentia praeceptorum ornata, excelsioris ingenii Romanos, qui pristinam illam morum severitatem, gravitatem atque ingenii altitudinem retinere et rem publicam praeclare honesteque gerere studebant, mirifice capiebat. Epicurea philosophia, quae et cognitu satis facilis erat et blandis voluptatis illecebris invitabat, eis maxime grata erat, qui a re publica remoti magis sibi vivebant et corporis vel animi voluptatibus frui quam vitam negotiosam transigere malebant.

II. De Cicerone eiusque universa philosophia

Etsi multi tum Romani philosophiae operam navabant, tamen, quom ea ferme a Graecis tradi Graecisque litteris contineri soleret, et perpauca tantum perque exigui pretii monumenta Latina relicta essent, fieri non potuit, ut illa laete effloresceret ac magna incrementa caperet. Itaque Cicero, flagranti patriae amore agitatus, uti, quom in gerenda re publica versabatur, omnem in ea operam, omnes curas cogitationesque posuerat civiumque salutem atque incolumitatem modis omnibus augere et promovere studuerat, ita, in senili aetate constitutus, quom, Romana re publica eversa atque libertate Caesaris dominatu oppressa, administrandis civitatis muneribus civibus suis prodesse non posset, ne otio, quo abundabat, langueret, universam philosophiam e Graecia traductam Latinarum litterarum luce illustrare sibi proposuit, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam graves tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri et hanc reliquam gloriam Graeciae eripi.

Quanquam Tullius nullum fere philosophiae locum, qui non Latinis litteris illustratus pateret, reliquit; tamen non perfectam artis quandam disciplinam condidit. Neque id in conscribendis suis de philosophia libris secutus est consilium, sed praeclarissima quaeque et ad mores conformandos vitamque melius instituendam saluberrima sapientiae praecepta, Romani sermonis splendore explanata, ex umbra quasi in solem atque pulverem producenda putavit.

Omnium philosophorum disciplinas perscrutatus summos Graeciae philosophos de gravissimis quaestionibus dissentire interque se dissidere quom intellexisset sibique persuasisset non aliter nisi de omnibus rebus in contrarias partes disserendo, quid in quaque re veri simile esset, inveniri posse: Academicorum recentiorum disciplinae, quam iam adolescens Philone duce et didicerat et tanquam optimum instrumentum ad eloquentiae laudem comparandam mirifice amplexatus fuerat, totum se penitusque tradidit. Huius enim philosophiae proprium est in utramque partem veri reperiendi causa disserendo errores opinionesque non firmis exstructas fundamentis destruere, iudicium nullum interponere, ea probare, quae simillima veri videantur, conferre causas et, quid in quamque sententiam dici possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate, iudicium audientium relinquere integrum ac liberum. Ex quo intellegitur Academicos non omnem scientiam sustulisse, sed cum ratione probabilitate usos esse. Itaque Cicero nullius philosophiae disciplinae auctoritate adstrictus principum philosophorum sententias examinavit atque excussit et, in utramque partem ponderatis rei momentis rationibusque comparatis, quae ad probabilitatem atque veri similitudinem maxime propensa esse viderentur, secutus est.

Inter eos philosophos, quos maxime probavit Cicero, primum locum obtinet Plato: cuius philosophiam totam vel certe maximam eius partem sine dubio ad se vindicasset Latinisque litteris illustrasset, si et Romanorum ingenia satis exculta fuissent ad illius sublimitatem atque excelsitatem percipiendam, et ipse totam eius subtilitatem mente sua concepisset. Platonis auctoritatem in eis potissimum secutus est, quae ad naturae cognitionem (physica) et ad animorum immortalitatem spectant. Secundum philosophiam Platonicam maxime amplexatus est Stoicorum disciplinam, in primis in eis, quae praeclare ab illis scripta erant de morali doctrina, de legis natura, de conformanda re publica. Etsi haud raro Stoicorum philosophiam vehementer aggreditur atque perstringit, tamen omnino de illa magnifice sentit eiusque sententias excelsissimas inter cives suos divulgare et propagare studet, neque eas ipsas, sed quibus eas firmare nitebantur argumenta, longissime nonnunquam arcessita, reprehendit.

p. 2

III. De Ciceronis philosophia morali

Veteres philosophiam in tres partes dividebant: dialecticam, physicam, ethicam. In unaquaque parte Cicero elaboravit et egregia scripta reliquit. Praestantissimus autem atque pulcherrimus Ciceronianae philosophiae locus sine dubio censendus est is, qui est de moralibus, et, quod in exponenda hac doctrina sanissimum, quo illius ingenium pollebat, iudicium praeclare enitescit, et vero etiam, quod philosophus noster, quaecunque eximia adhuc a Graecis philosophis de morali doctrina erant disputata, perscrutatus eisque eleganter prudenterque usus praeclarissimas in scriptis suis moralibus consignavit sententias et complures huius doctrinae notiones primarias, excussis interque se comparatis contrariis Graecorum philosophorum decretis, clariore luce illuminavit.

In moralibus Tullius principum Academicorum, Arcesilae et Carneadis, more probabilitati maximum locum concessit. Multa enim probabilia esse iudicavit, quae quanquam non perciperentur, tamen, quia visum haberent quendam insignem et illustrem, eis sapientis vitam regi posse existimabat. Iam supra demonstravimus in morali doctrina Ciceronem maximam partem Stoicorum vestigiis institisse; nulla enim firma in ea et coniuncta naturae praecepta tradi posse statuit, nisi aut ab eis, qui solam, aut ab eis, qui maxime honestatem propter se dicerent expetendam, i. e. aut a Stoicis aut ab Academicis et Peripateticis: quas tres disciplinas in hoc philosophiae loco re consentire, nominibus discrepare dicebat.

Stoici philosophiam moralem distribuerunt in doctrinam de rebus bonis, malis, indifferentibus, de virtutibus, de animi perturbationibus, de officiis. Duplex autem erat philosophiam moralem tractandi ratio; utraque tamen eandem sibi subiectam habebat materiam. Altera ratio erat δογματικὴ vel θεωρητική, fundamentum totius philosophiae moralis, quae in scrutanda natura morum et origine aperiendisque iusti, boni, aequi fontibus versabatur. Huc referendi sunt Ciceronis libri de Finibus Bonorum et Malorum. Altera ratio erat παραινετική, eaque popularis et ad communem intelligentiam accommodata, quam Cicero in libris de Officiis, in Tusculanis Disputationibus aliisque libris secutus est. Ea praecepta dat, quibus mores corrigantur et ordinentur, et in omnes partes usus vitae conformari possit.

IV. De Tusculanis Disputationibus

Scripti sunt quinque libri Tusculanarum Disputationum turbulento illo tempore, quom res publica bello civili misere vexabatur, et Cicero muneribus orbatus et sibi et litteris vivebat. E temporis notis, quae sane multae in his ipsis Tusculanis exstant, luculentissime apparet eas post libros de Finibus Bonorum et Malorum anno DCCVIII. U. c. (45 a. Chr.) inchoatas, easdemque anni DCCIX. initio (44 a. Chr.) absolutas esse [2]. Nomen duxerunt a Tusculano, Ciceronis praedio (v. Indic. historic. vv. Tusculum et Tusculanae Disp.).


[2] V. Schütz. Proleg. in Tuscul. Disputt. p. 3 sq. Adde I. 30, 74., ubi Catonis mors, quae in annum DCCVII. U. c. cadit, commemoratur. — De horum librorum inscriptione discrepant Codd. MSS. Alii, iique meliores exhibent: libri quinque Tusculanarum Disputationum: quae scriptura germana censenda videtur, quom hoc ipso nomine hi libri ab ipso Cicerone (ut Tuscul. V. 1, 1. de Divin. II. prooem., de Fato c. 2., ad Attic. XV. 2. 4.) aliisque scriptoribus, ut Lactantio Div. Instit. III, 14. Boeth. ad Top. p. 372, 30 ed. Baiter., afferantur. V. Davisius ad Tuscul. princip.; cd. Reg. a pr. m. „caret inscriptione, sed spatium vacuum a rubricatore relictum sic explevit manus recentior saeculi XV: M. TULLII CICERONIS TUSCULANARUM QUAESTIONUM LIBBI V“, Baiter; alii cdd., sed deteriores, pro Tusc. disp. habent Tusc. quaestionum; Grammatici veteres, ut Nonius, Charisius, Diomedes, Priscianus, saepe hos libros simplici Tusculanarum nomine afferunt.


Aperiunt autem hi libri res ad beate vivendum maxime necessarias. Primus enim est de contemnenda morte; secundus de tolerando dolore; de aegritudine lenienda tertius; quartus de reliquis animi perturbationibus; quintus eum locum complexus est, qui totam philosophiam maxime illustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam [3]. Licet unusquisque horum librorum proprium quoddam et peculiare argumentum pertractare videatur, omnes tamen communi quodam societatis vinculo ita inter se cohaerent, ut unum idemque sit, ad quod spectent. Etenim omnes quinque libri referendi sunt ad methodologiam ethicam vel asceticam, quam vulgo dicunt, quae, quomodo, remotis virtutis impedimentis, efficiendum sit, ut appetitus rationi obediant, praecipit: quem quidem locum Tullius breviter perstrinxit in libris de Officiis [4]. Scilicet tanquam summum, quod sequamur, propositum nobis esse debet, ut beate vivamus. Beata autem vita constat in animi constantia, tranquillitate, aequabilitate. Si quis igitur vitam beatam consequi vult, efficere debet, ut rationi obediant appetitus omniaque removeantur, quae illam animi constantiam perturbare videantur. Ad ea autem, quae hominum animos misere cruciant atque vexant, referendus est sine dubio metus mortis. Itaque in his libris, quibus Tullius omnia, quae vitae beatae adversarentur, removere, quae autem eam adiuvarent, afferre studuit, aptissime primo loco efficiendum putavit, ut mors contemneretur. Nam, ut ipsius Ciceronis [5] verbis utar, qui id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest; sed qui non modo, quia necesse est mori, verum etiam, quia nihil habet mors, quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparat.


[3] de Divin. II. 1.

[4] I. 29, 102. V. Beier. ad Offic. I. 3. p. 18.

[5] Tuscul. Disp. II. 1, 2.


Uti mors, ita corporis dolores in malis haberi et vitae tranquillitatem vehementer perturbare solent. Itaque secundo libro primum quaesivit, utrum dolor in malis ducendus esset necne, et, posteaquam principum philosophorum de ea re sententias exposuit atque examinavit, docet dolorem vel vinci vel tolerari posse, si appetitus subiiciantur rationi: in qua re veram sapientiam cerni.

Quemadmodum autem sapiens corporis dolores ratione comprimere et domare debet, ne eis turbetur vitae constantia; ita summa ope niti debet, ut animus liberetur doloribus animi, i. e aegritudine reliquisque animi perturbationibus. Quod quomodo effici posset, demonstrare conatus est libro tertio et quarto, et quidem de aegritudine separatim disputavit, quia in ea est miseriarum fons et caput.

Tali modo remotis omnibus, quae turbent animi constantiam et tranquillitatem, in qua vita beata posita est, toti disputationi tanquam cumulus accedit liber quintus, qui est omnium pulcherrimus et sententiarum ubertate gravissimus, quo ostenditur virtutem se ipsa contentam esse ad vitam beatam [6].


[6] Cf. Kernium l. d. p. 33 sqq.

V. De fontibus, quibus Cicero usus est in Tusculanis

Nota. Cf. O. Heinium de fontibus Tuscul. disp. in Comment. Vimar. 1863, in Ed. Tusc. disp. Lips. 1864. et nos in libro dicto de Cicer. in phil. merit. p. 111—116.


Cicero philosophiam suam duxit e Graecorum fontibus, et quidem in moralibus, ut supra demonstravimus, maximam partem Stoicorum vestigiis ingressus est. Sic Tusculanae Disputationes totae fere manaverunt e Stoicorum fontibus. In primo libro, qui est de contemnenda morte, quae c. 5—8 quasi prolusionis causa ipsi disputationi praemisit, quom eadem infra c. 34 sq. repetantur, hoc loco praetermittamus. Variae philosophorum de animi natura sententiae c. 9—11 allatae utrum a Tullio ipso collatae sint an e Graeci philosophi libro translatae, non liquet. Argumenta c. 12 sqq. allata e Stoicorum fontibus hausta sunt, interiectis tamen exemplis e Romanorum historia petitis et nonnullis sententiis, quas Cicero ut Academicus ex aliorum philosophorum disciplinis adiunxit aut opposuit aut tanquam suas ac proprias proposuit (c. 17, 41. 42. c. 25, 60. c. 28, 70). E cap. 18, 42 et 32, 78 apparet Panaetii Stoici librum in consilium adhibitum esse. Locum de animorum immortalitate fuse ac copiose pertractatum (c. 22—34) paene totum e Platone petivit. Sed c. 24, 56 sq. Stoicorum discriptionem immiscuit, v. Adn. Etiam c. 24, 57, ubi de innatis notionibus loquitur, Stoica Platonicis admiscuit, v. Adn. Quae inde sequuntur usque ad c. 34, multa habent Platonica, partim iam supra tractata, nonnulla etiam Stoica, sed et illa et haec liberius tractata. In altera disputationis parte (c. 34—39) Cicero Crantoris Academici περὶ πένθους librum, quem compluribus locis commemorat, secutus est. Ex eodem fonte Plutarchus in Consolatione ad Apollonium hausit. E magna Plutarchi cum Cicerone consensione iure concluditur Crantorem etiam in locis utrique communibus, in quibus Crantor non est nominatus, communem fuisse fontem. V. Adn. ad c. 38, 91: „quo modo initium .. pertinebit“ et ad c. 47, 113: in scholiis. Cap. 41 inseruit Platonis locum de Apol. Socr. p. 40 C sqq., quem Latine vertit. In disputatione de humatione et sepultura (c. 43—45) se Chrysippi scriptis usum esse ipse c. 45, 108 testatur.

In secundo libro, qui est de tolerando dolore, Cyrenaicorum et Epicureorum de dolore sententiae c. 6. 7. 12. 19. itemque Stoicorum c. 12 et 13. refutantur; sed c. 23, 53 de Stoicorum sententia dolorem opinionis esse, non naturae malum docet. Ipse amplexatur Peripateticorum veterumque Academicorum de dolore sententiam, qui dolorem malum quidem esse dicebant, sed cum turpitudine comparatum paene nullum esse; virtutem tantam in se habere vim, ut ei cedere deberet dolor. Cf. c. 13. 14. Graecorum philosophorum scripta in hoc libro ita in usum suum convertit, ut quaestionem propositam minus subtili philosophorum disputandi ratione quam eleganti quodam atque oratorio dicendi genere pertractaret.

In libro tertio, qui est de lenienda aegritudine, Stoicos duces secutum se esse ipse profitetur c. 6, 13 et c. 10, 22, in primis Chrysippum (in libro περὶ παθῶν), quem compluribus locis commemorat (§§. 52. 59. 61. 76. 79). Ex hoc fonte hausta est discriptio perturbationum §. 24, Euripidis versus §§. 29. 59. 67 allati, Anaxagorae dictum §. 30. (Cf. Galen. de dogm. Hippocr. et Plat. p. 418. Bakium in Posidonii reliq. p. 204.) Adde c. 22, 52 sq. c. 25, 61. c. 31, 76. c. 33, 79. Quae contra Epicuri doctrinam c. 13—21 disputantur, Stoicorum rationibus nituntur. Locum ex Epicuri περὶ τέλους libro c. 18 ipse vertit. Nec Cleanthis scripta neglecta esse patet e c. 31, 76. c. 32, 77. Commemoratur etiam Crantoris περὶ πένθους liber c. 6, 12. c. 29, 71 et Clitomachi liber c. 22, 54, et Antiochus c. 25, 59.

Quartus liber, qui est de reliquis perturbationibus, magis etiam quam tertius a Stoicis pendet. Etiam in hoc libro Chrysippi potissimum περὶ παθῶν librum secutus est, uti in discriptione et definitione perturbationum c. 6—14. Sed in explicandis perturbationibus Posidonii exemplo (v. Adn. ad II, 21 princ.), superiorum Stoicorum, qui perturbationes in ea animi parte, quae rationis particeps est, collocabant, doctrina derelicta, Platonicam animi discriptionem, qua animus in duas partes dividitur, alteram rationis participem, alteram expertem, et perturbationes in parte rationis experti ponuntur, perperam probavit; nam Platonica animi discriptio cum Stoicorum perturbationum definitionibus pugnat. Etiam altera disputationis pars (c. 15—26) Stoicorum doctrina nititur, sed eam Tullius liberius suo potius more usus pertractavit. Cf. c. 14, 33 extr. Tertia denique pars (c. 27 usque ad fin.), etsi haud pauca habet, quae Stoicorum doctrinam prodant (cf. c. 31, 65 et c. 37, 79 sq.), tamen Stoicorum disserendi spinis ac dumetis relictis communi potius more disputationem instituere se velle ipse c. 31, 66 profitetur.

In quinto libro, qui versatur in quaestione, sitne virtus se ipsa contenta ad beate vivendum, Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Xenocratis, Speusippi, Polemonis itemque Stoicorum scriptis usus est; Theophrasti περὶ εὐτυχίας librum c. 9, 24 eiusdemque librum, qui Καλλισθένης ἢ περὶ πένθους inscriptus erat, c. 9, 25 nominatim profert; Xenocratis περὶ ἀρετῆς librum c. 18, 51 intellegere videtur. In celeberrima illa philosophiae laudatione (c. 2) Ciceronem Posidonium, cuius luculentos de hac re locos nobis servavit Seneca (ep. 78 extr. et 90) imitando expressisse Bakius de Posidonio p. 36 et 194 suspicatus est; sed si huius loci orationem diligenter examinamus, Platonicum magis colorem prae se ferre videtur, in cuius quinto et sexto de re publ. libro aliisque scriptis gemini fere loci expressi sunt. Omnino in universa hac disputatione Platonis potissimum auctoritatem sequi se velle ipse planissimis verbis profitetur c. 12 extr., ubi: Ex hoc igitur, inquit, Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis oratio manabit. Cap. 12, 35. 36. c. 16, 47 integri loci e Platonis scriptis translati sunt. Sed Stoicorum quoque decreta Tullium respexisse e Stoicorum argumentis c. 13—18, c. 23, 67 et c. 24 et 25 allatis apparet. Cf. c. 27, 76: sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus, quam soleo, intellego, recedamus, et c. 28, 82. In altera disputationis parte (c. 29 sqq.) primum (c. 30) brevis philosophorum de summo bono sententiarum enumeratio e Carneadis, quem c. 30, 83 nominat, libro ducta est. In eis, quae de Epicureis dicuntur (c. 26 sq. et c. 31—35) Epicuri aut Epicureorum libris usus est.

In quattuor primis Tuculanarum libris, ut in aliis de philosophia scriptis, hanc in adhibendis Graecis philosophis secutus videtur rationem, ut unum potissimum quem sequeretur auctorem, Chrysippum, ob oculos haberet et ad eum suum imitandi studium componeret, nec tamen eum converteret, sed ex eius sententiis atque decretis tantum delibaret, quantum ad rem ac consilium suum maxime conferre videretur. Neque ceteros, qui idem argumentum pertractaverunt, prorsus neglexit; sed, quae in singulis rebus ab iis elegantissime erant aptissimeque disputata, elegit, quae autem minus recte dicta erant, notavit et, ubi ille quem sequitur auctor rem non satis accurate videbatur atque copiose exponere, alios in consilium adhibuit scriptores et, quae ab illo praetermissa erant, ex eis supplevit. Sed probe tenendum est Ciceronem eis, in quibus Graecos auctores secutus est, suum ipsum admixisse iudicium [8]. In imitandis autem atque exprimendis Graecorum philosophorum scriptis tam insigni arte versatus est, ut sententias illorum atque argumenta non anxie collegisse, sed ex suo ipse ingenio exprompsisse videatur.


[8] V. nos in libro dicto p. 91 sq.

VI. De proprio Ciceronis philosophandi genere

Iam vero, si Ciceronis de philosophia libros et quam in eis iniit philosophandi rationem altius perscrutamur, praeclare intellegimus eam saepe proxime accedere ad Socraticam rationem. Enimvero quom Cicero argumentum aliquod omnibus ex partibus examinavit, tum, si ex allatis a se aliorum philosophorum sententiis, discrepantibus inter seque dissidentibus, aliquid veri vel certe verisimile elici posset, relictis philosophorum in suis disciplinis subtilitatibus et sano quo instructus erat mentis iudicio in consilium vocato, temptavit. Quam quidem ingressus rationem praeclarissimas saepe proposuit sententias. Sana igitur mens, tenerrimo quodam honesti iudicio coniuncta, quae nulli disciplinae adstringendam se tradit, in eius de philosophia scriptis maxime elucet. Itaque, ut firmo hac in re incederet pede, Academico more diversorum philosophorum sententias comparavit, ut, quid recte ab eis atque probabiliter, quid parum recte disputatum esset, ex hoc quasi sententiarum earumque argumentorum ac rationum conflictu appareret. Socratis morem, quem Carneades quoque acutissime copiosissimeque tenuit, secutus, suam ipse sententiam texit, errore alios levare et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaerere studuit et, qui requirerent, quid quaque de re ipse sentiret, curiosius id facere dixit, quam necesse esset [9]; neque enim tam auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda esse; quin etiam obesse plerumque eis, qui discere vellent, auctoritatem eorum, qui se docere profiterentur; desinere enim illos suum iudicium adhibere et id habere ratum, quod ab eo, quem probarent, iudicatum viderent. Ex eis igitur, quae de Ciceronis philosophandi ratione exposuimus, Ciceronem Academicum Socraticum potius quam solum novae academiae sectatorem dicendum esse concludi posse videtur.


[9] N. D. I. 5.

VII. De disputandi genere, quo Cicero usus est in Tusculanis

Uti cetera fere omnia de philosophia scripta, ita has Tusculanas Tullius dialogorum forma composuit. In plerisque dialogis suis copiosius quoddam et uberius atque fusum genus secutus est: qui erat mos ἀριστοτέλειος: in quo sermo ita inducitur, ut penes unum sit principatus. Posteaquam argumentum quoddam, de quo disputetur, propositum est, id perpetua oratione (λόγῳ) explicatur, additis simul causis atque argumentis, cur ita sentiat is, qui disputat; tum alter procedit et contra illius sententias perpetua oratione disputat, uti in Academicis, in libris de Natura Deorum, de Divinatione, de Finibus (cf. Fin. I. 8, 29. II. 1, 2). In Tusculanis autem partim Socraticam contra alterius opinionem disserendi consuetudinem [10], quae subtiliter interrogandi et respondendi rationem ita secuta est, ut rebus singulis insisteret et, quid quisque concederet, quid abnueret, intellegere studeret et ex rebus concessis concluderet atque ita ad exitum perveniret, tenere studuit; posteaquam autem illa interrogandi et respondendi ratione disputationem ad certum quendam exitum deduxit, hoc conciso et brevi disserendi genere relicto, reliqua perpetua oratione exposuit.


[10] Cf. Tuscul. I. 8, 16 sq.

VIII. De pretio, quod statuendum est Tusculanis

Tusculanae Disputationes referendae sunt, ut supra demonstravimus, ad eos libros, qui populariter magis quam subtilius limatiusque perscripti sunt. Alia est enim illa, quom veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas; alia, quom ad opinionem communem omnis accommodatur oratio [11]. Sed praestantissimae atque excelsissimae in eis expressae sunt sententiae et praecepta: quae quom omnes homines, tum maxime erectioris indolis adolescentes et magnificis sensibus imbuere et animi firmitate augere et ad praeclarissima quaeque erigere debent. Quom vel ipsa horum librorum argumenta ita comparata sint, ut sine ullis orationis ornamentis et illecebris exposita sua sponte animos advertant ad se rapiantque; tum eo dicendi genere explanata et illustrata sunt, ut, quo minus illud ad severas orationis leges exactum et castigatum sit, hoc libentius in eo conquiescas. Etsi negari non potest hos libros multis locis festinantius [12] et neglegentius et multo minus quam alia eiusdem Tullii de philosophia scripta elimatos ac perpolitos esse, multaque in eis inesse, in quibus philosophi subtilitas et diligentia desideretur; tanta tamen et sententiarum ubertate, gravitate ac salubritate, et orationis facilitate, iucunditate, venustate commendantur, ut et in utilissimis et in suavissimis philosophi nostri scriptis iure censeri queant. Atque uti in Ciceronis orationibus rhetoricisque libris summum Romani sermonis splendorem et maiestatem summamque ac vix imitandam artem admiramur, ita hae de philosophia disputationes egregium dialogi formae specimen exhibent, in qua oratio artis regulis minus adstricta liberius evagatur et gratam quandam neglegentiam sequitur.


[11] Cicero de Offic. II. 10. 35, ubi v. Beier. p. 69.

[12] F. A. Wolfius in Praef. edit. suae p. IV. Tusculanas unius vel duorum mensium fetum esse putat. Atque ex hac ipsa festinatione factum est, ut hi libri referti sint ἀνακολούθοις verborum consecutionibus.


In omnibus Ciceronis de philosophia scriptis eius ingenium, poesis veneribus omniumque doctrinarum varietate et copia excultum et philosophiae subtilitate subactum eiusque ubertate nutritum praeclare enitescit. Etenim in coniungendis sobrie moderateque orandi praeceptis cum philosophiae gravitate atque severitate admirabilem quandam artem probavit. Inter publicam enim eloquentiam et contritum vulgaremque atque tetricum ac difficilem sermonem quom semper medium tenere studuerit, aequabile quoddam et temperatum quietumque exstitit orationis genus. Verum etsi maximam partem in philosophiae disquisitionibus eius sermo placidi fluminis instar decurrit, semper tamen prudenter stilum ad rei quam pertractavit momentum composuit. In subtilioribus enim argumentis exponendis oratio fere pura est atque dilucida, nullis adhibitis sermonis illecebris ac lenociniis; quom autem de rebus grandioribus, uti de divino numine eiusque virtutibus, de mundi pulchritudine, ordine atque ornatu, de moralis doctrinae gravissimis argumentis verba facit, atque ipsae res verba rapiunt; tum oratio sublimiore quasi spiritu exsurgit et summo Romani sermonis splendore ac maiestate, et beatissima quadam ingenii ubertate elucet [13].


[13] V. librum dictum de Ciceronis in philos. mer. p. 83 sqq.

IX. De critica Tusculanarum

De critica horum librorum post Lambinum, Bentleium, Davisium, homines et eruditissimos et acutissimos, optime meruerunt F. A. Wolfius et I. C. Orellius. Quam viam in constituenda scriptura institisset Wolfius, ipse in praefatione ad Tusculanas a se editas exposuit. Orellius Wolfii vestigiis institit, ut tamen ea non anxie premeret, sed, suum secutus iudicium, multis locis ab eis discederet. Praeter tres codices manuscriptos plurimos qui sub censum venire possunt libros editos comparavit atque in hoc difficili et molesto negotio tanta cura atque diligentia versatus est, quanta eorum, qui ante eum in his libris critica luce illustrandis operam suam collocaverant, nemo. Nec paucos locos, qui, quom eorum sententia reconditior esset nec communi intelligentiae pateret, ab doctis hominibus temere vel coniecturis temptati et sollicitati, vel adeo ut spurii plane exturbati sunt, ingeniosa ac docta explicatione vindicavit et restituit.

Post Orellium Reinoldus Klotzius (Kl.), Georgius Henricus Moser (Mos.), Paullus Hagerupius Tregder (Tregd.), A. S. Wesenbergius (Wes.), J. G. Baiter (Bait.), G. Tischer (Tisch.), Otto Heinius (Hein.), Mauritius Seyffertus (Sff.), Gustavus Sorofius ad Tusculanas critica ratione castigandas atque emendandas operam suam contulerunt et partim novis codicum et editionum veterum subsidiis adhibitis, partim librorum iam collatorum scriptura diligentissime examinata viam ab Orellio initam summa cum laude persecuti sunt.

Codicum manuscriptorum duo genera sunt distinguenda, quorum alterum meliores, alterum deteriores continet [14]. Omnes autem codices ex uno fonte manasse certae quaedam interpolationes et praetermissiones, quae omnium communes sunt, satis superque testantur [15].


[14] De codicum pretio diligentissime atque acutissime disputat Otto Heinius in dissertatione, quae prodiit Halis Saxonum 1854.

[15] E. c. R. Gud. 1. 2. II. P. Rehd. Vind. 2. Pal. 1. 3. 4. 5. ex eodem fonte fluxisse luculenter apparet ex miro quodam errore, qui I. 40, 95 eos quos diximus codices occupavit. V. nos in Var. Scr. ad h. l. Cf. transpositionem verborum in Var. Scr. ad IV. 2, 4.


Meliores codices sunt hi:

(Gud. 1.) Gudianus primus, codex Guelferbytanus saeculi IX. vel X. Nr. 238. ap. Ebert., a F. Gu. Schneidewinio, dein a M. Seyfferto exquisitissima diligentia collatus. Is codex ceterorum facile principem locum obtinet. Cum eo plerumque conspirat:

(R.) Codex Parisiensis, qui κατ’ ἐξοχὴν appellatur Regius, saeculi noni Nr. 6332., στιχηδὸν scriptus, h. e. ita, ut oratio non uno tenore continuetur, sed secundum singulas enuntiationes distinguatur. Accuratissima eius collatio est ea, quam, a N. P. Krarupio, Dano, factam, P. H. Tregderus in editione sua publicavit; recentiore tempore eiusdem diligentissima collatio debetur C. Halmio. Is codex, etsi haud paucis vitiis, quae Tregderus in praef. p. IX—XI. collegit et composuit, inquinatus est, tamen iure meritoque praestantissimus iudicatur.

(Brux.) Bruxellensis saeculi XII, a Baitero collatus, qui plerumque cum Gudiano primo et Regio conspirat.

(Vat.) Quarto loco commemorandus est codex Vaticanus, etiam στιχηδὸν scriptus, et antiquitate et scripturarum bonitate insignis. Vehementer dolendum est accuratam eius adhuc desiderari collationem.

(P. aut Pith.) Optimus etiam codex est Pithoeanus (Fr. Pithoei), cuius accuratissima collatio est in ed. Tregderi. Est codex ἀκέφαλος; incipit enim demum a libr. II. 20, 46. Consentit plerumque cum Regio, sed multo neglegentius scriptus est. Nam, ut Tregderi in praef. p. XII. verbis utar, librarius oculis propter similitudinem terminationum aberrantibus multa, quae ad sententias recte conformandas necessaria sunt, plane omisit.

(Gr.) Gryphianus codex eximia bonitate est et sine dubio vetustissimus, cuius collatio, sed non integra, inest in ed. Io. Mich. Bruti, Lugd. 1570, 16. Etiam hic codex ἀκέφαλος est; incepisse enim videtur a libr. I. 24, §. fere 59.

(b.) Codex Bernensis saec. XV. „ex optimo quidem exemplari descriptus, sed foede postea a magistro aliquo scholastico interpolatus.“ V. Orellium ad Tusc. I. extr. p. 267. Etiam hic plerumque conspirat cum Regio.

Hos septem codices communi meliorum nomine complecti possumus. Eorum praestantissimi sine dubio censendi sunt Gudianus primus et Regius, iidemque summa diligentia a viris doctis excussi atque comparati sunt. Tanta quidem in eis est scripturarum consensio, ut eorum originem communem esse appareat, sed certis quibusdam rebus ita inter se discrepant, ut, quin alter ex altero descriptus non sit, vix dubitari possit. Hi duo codices, etsi haud paucis locis correctiones, multas scripturae depravationes compluresque interpolationes experti atque etiam nonnullis locis magis corrupti sunt quam deteriores codices, tamen ita ceteris praestant, ut horum librorum recensio illis tanquam fundamentis niti debeat.

Iam commemoremus eos, quos cum illis comparatos deteriores appellare licet. Hi quum aliis vitiis, tum imprimis multis interpolationibus commaculati sunt. Huc accedit, quod eorum collationes partim neglegenter partim mancae sunt. Quare in constituenda scriptura adhibendi non sunt, nisi ubi meliorum codicum scriptura aperte corrupta est.

(Gud. II. [ap. Moserum Gud. 2.]) Gudianus II., cod. Guelferb. Nr. 237. ap. Ebert. exeuntis saec. XIV., uti videtur Schneidewinio, qui eum contulit. Neglegenter ille quidem scriptus est, sed plurimum cum melioribus consentit.

(Gud. 2. [ap. Moserum Gud., nullo addito numero.]) Gudianus 2. sec. XIV. Nr. 235. ap. Ebert., in Gallia scriptus. De eo Moser ita iudicat: Verborum ordo saepe a Regii et Gud. 1. ordine recedit, nec vero eo melior est.

(Aug.) Augustanus, cod. Guelf. saec. XV. Nr. 236. ap. Ebert., in Italia scriptus. Desinit in extremo cap. 21. libri V. Mirum in modum depravatus est.

(Rehd.) Rehdigeranus, cod. Vratislaviensis saec. XIV. Multis locis conspirat cum melioribus codd., plurimis tamen discrepat ab eis; saepe interpolatus est, saepe etiam ordinem verborum, quem reliqui exhibent, mutat.

(Duisb.) Duisburgensis saec. XIV. De eo Moser sic iudicat: Habet sua bona, praestat Rehdingerano et Gudiano 2.; in verborum tamen ordine immutando eoque Ciceronem corrigendo ad Rehdigerani licentiam prope accedit, ceterum satis diversus, non illius more, sed suo utens.

(Mon. 1. 2.) Duo Monacenses saec. XV., uterque exiguae sane auctoritatis, haud paucis locis interpolatus.

(Marb.) Marburgensis saeculi, ut videtur, XV. f. m., a stupido librario scriptus, sed saepissime cum optimis codd. conspirans.

(Vind. 1. 2.) Duo Vindobonenses, quorum collatio, sed parum accurata, est ad calcem ed. Alteri, Viennae 1786, 8. Uterque parvi momenti est.

(Oxx.) Novem Oxonienses exigui pretii in ed. Ox. 1783.

(Leidd.) Tres Leidenses, satis vulgares, in Bouhierii Remarques sur les Tusculanes de Cicéron, Paris. 1737, 8. Insunt in hoc libro etiam „memorabiles et Leidensibus fere praeferendae lectt. editionis veteris s. l. et a.“ (ed. vet. Bouh.)

(Col.) Coloniensis in ed. 1568.

(Pall. et codd Gebh.) Palatini aliique, quos Ianus Gebhardus in conscribenda adnotatione ad ed. Gruterianam adhibuit.

(R. 2. 3. 4.) Regii Parisienses ap. Moserum; sed collatio continet tantum octo prima capita. Sunt multo deteriores quam is, qui κατ’ ἐξοχὴν Regius appellatur.

(Regg. ap Lall.) Regii Parisienses apud Lallemannum.

(Guelf.) Guelferbytanus Ernestii.

(MS. marg. Asc.) Variae scripturae e cod. excerptae, a V. D. sec. XVI. marg. Ascensianae sec. ap. Moserum adscriptae.

(Cod. Car. Steph.) Scripturae codicis Caroli Stephani in ed. Car. Steph. Paris. 1554. fol. m., paucae et exigui pretii.

(Cod. Urs.) Scripturae codicis in adn. Fulvii Ursini (Antverp. 1581, 8.), paucae et dubiae fidei.

(El. Ball. Petr. Cant.) Tres Elienses, Balliolensis, Petrensis, Cantabrigiensis, quos adhibuit Davisius.

(Gothofr., Verb., C., Herw. I. et II.) Scripturae Gothofredi, Verburgii, Cratandri, Herwagianae ed. I. et II.

Praeter scriptos libros magnum saepe critico paratum est praesidium in editionibus veteribus, quae e codicibus scriptis fluxerunt. Quare non alienum erit earum potiores hic commemorare.

(H.) Collatio editionis Ulrici Hahn de Vienna, Romae a. 1469. „Desinit collatio in libro secundo. Habet quaedam singularia,“ uti iudicat Moser Vol. I. p. XIX.

(P.) impress. Venetiis per philippum quendam petri a. 1480. fol. (Ed. praestantissima.)

(A.) Venet. 1481. fol. (Sine typographi nomine; „praecedenti non est aequiparanda“ Or.)

(B.) Commentarii Questionum Tuscul., editi a Phil. Beroaldo, Bonon. 1496. fol. („Conspirat in plerisque cum A.“ Or.)

(S.) M. T. C. Tuscul. quaest. Libri quinq. Argentor. in aedibus Mathiae Schurerii, 1511. 4. (Consentit plerumque cum A. et B.)

(E.) Ed. Erasmi, Basil. in aed. Val. Curionis. 1525. 8. (Consentit plerumque cum S.)

(C.) Cratandrina, Basil. 1528. Bonas scripturas habet in margine (m. C.).

(V.) Victoriana, Venet. 1537. (Ed. optima.)

(M.) Manutiana, Venet. 1555.

(L.) Lambiniana, Paris. 1566. (Ed. optima.)

(Rob. Steph.) Roberti Stephani, Paris. 1539. fol. Insunt castigationes Victorii.

(Car. Steph.) Caroli Stephani, Paris. 1554. fol.

(Gebh.) Gebhardi cura in ed. Gruteriana 1692.

(D.) Davisii, ed. I. (Da.) Cantabrig. 1709. 8.; ed. II. (Db.) 1723; ed. III. (Dc.) 1730.

LIBRI PRIMI, QUI EST DE CONTEMNENDA MORTE, CONSPECTUS

Nota. Compositionem primi et quinti Tusculanarum libri fuse et diligenter exposuit H. Muther in progr. Coburg. 1862 (Ueber die Composition des I. und des V. Buches von Cicero’s Tusculanen); sed in eo mihi non probatur, quod has disputationes nimia sedulitate ad rhetoricas partitiones revocare studuit.


I. Prooemium, in quo Cicero Graecae philosophiae Latinis litteris illustrandae consilium exponit Romanorumque ingenium, mores, rem et domesticam et publicam, litteras artesque cum Graecorum comparat. cap. 1—4.

II. Disputatio. A. Exordium, in quo primum a) propositum (θέσις) disputationis commemoratur. Ponitur ab auditore: malum esse mortem. Quaeritur, eisne mors malum sit, qui iam mortui sint, an eis, quibus moriendum sit. Malum autem eam vim habet, ut idem sit, quod miserum, quoniam mors ex eis malis est, quae sensibus percipiantur. Quod si igitur mors utrisque malum aut miserum est, sequitur, ut omnes miseri sint et non solum miseri, sed etiam semper miseri, quoniam non solum ii miseri sunt, qui vivunt, sed etiam ii, qui mortui sunt. c. 5. §. 9.

Deinde b) sententia proposita paucis refellitur. Demonstratur mortem non esse malum neque eis, qui iam mortui sunt, neque eis, qui adhuc vivunt. Nam a) quae de deteriore post mortem statu feruntur, poetarum et pictorum commenta sunt et idcirco nobis non metuenda. c. 5. §. 10. — b) Neque tum mors miserum (malum) potest esse, si homines post mortem nulli sunt. Nam α) mortui si nulli sunt, nec mortis sensum possunt habere nec vitae fortunas recordari; ita quia omnino non sunt, ne miseri quidem esse possunt. Ergo mortuis mors non est malum. c. 6. §. 11. — c. 7. §. 14. Neque β) viventes, quom moriendum sit, miseri sunt, quia, quoniam post mortem nihil est mali, ne mors quidem est malum. Morti autem proximum tempus est post mortem, in quo, ut dictum est, mali nihil est. Ita ne moriendum quidem esse malum est; id est enim perveniendum esse ad id, quod non est malum. c. 8. (Cf. c. 34.)

Tum c) docetur mortem non modo malum non esse, sed bonum etiam esse. Primum quaeritur, quid sit mors ipsa. Alii discessum animi a corpore putant esse mortem; alii nullum censent fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore exstingui. Qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. — Porro quaeritur, quid sit ipse animus. — Variae philosophorum de animi natura afferuntur sententiae, quae, ut inter se differant, in duas partes dividi possunt; alii enim censent animum esse materiam, alii diversum quiddam a corpore. c. 9—11. Quaecunque autem earum sententiarum vera est, hoc certum est, mortem aut malum non esse aut bonum potius. Nam α) si statuimus animum esse materiam et cum corpore interire, pariter cum vita sensus amittitur; qui autem omnis sensus expers est, is miser dici non potest; ergo mors non est malum. β) Sin autem statuimus animum diversum quiddam esse a corpore et post mortem manere sive immortalem esse, sperare licet animos, quom e corpore excesserint, in meliorem beatioremque posse pervenire statum. Quod si ita est, sequitur mortem non modo malum non esse, sed bonum etiam esse [2]. c. 11.


[2] V. nos in libro dicto de Ciceronis in philos. mer. p. 218 sq. 7).


B. Argumentatio disputationis, qua demonstratur mortem esse contemnendam. Eius duae sunt partes, quarum (A.) prior (c. 12—33) demonstrare studet animos esse immortales.

(1) Argumenta quae dicuntur historica. Immortalitatis opinionem hominibus natura innatam esse α) primum confirmatur auctoritate omnis antiquitatis: quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Antiquitatem autem hac animorum immortalitatis opinione imbutam fuisse quom aliis multis rebus, tum e sepulcrorum caerimoniis, quas summa cura coluit, et e more claros viros et feminas in deorum numerum transferendi intellegere licet. c. 12. — β) deinde consensu populorum omnium de animorum immortalitate: unde apparet hanc opinionem non collocutione aut conventione hominum effectam neque institutis aut legibus confirmatam esse, sed natura omnibus innatam. c. 13. — γ) denique eo, quod omnibus cura innata est eorum, quae post mortem futura sint. Inhaeret enim in mentibus quasi saeculorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et exsistit maxime et apparet facillime: quo quidem dempto, quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret. c. 14. 15.

(2) Argumenta quae dicuntur metaphysica (rationis, a priore). Antequam autem Cicero ad enumeranda et examinanda haec argumenta transit, primum quaerit, qualis animo informandus sit animorum post mortem status; id autem ratione discendum est, cuius ignoratio vanas et ridiculas de statu inferorum opiniones finxit. c. 16. Antiquorum philosophorum sententiae recensentur. c. 17. 18. Ciceronis sententia haec est: Animus, quom e corpore excessit, quia natura eius spirabilis vel ignea est, ad superiorem regionem evadit, quae naturam habet animi naturae similem: quam quom contigit et agnovit, iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem altius se efferendi facit in eaque sede nulla re egens aletur et sustentabitur eisdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur. Atque tum erimus beati, quom, corporibus relictis, et cupiditatum et aemulationum erimus expertes totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus. c. 19—21. — Tum exquirere studet, quid sit, quod multi philosophi inveniantur, qui animos immortales esse negent. — Nulla alia causa est, nisi quod nequeunt, qualis animus sine corpore sit, intellegere et cogitatione comprehendere. Id autem nihil est, nisi forte dicimus, quod nunquam vidimus, id quale sit, intellegere nos non posse. At ut deum corpore liberatum, ita animum cogitatione complecti possumus; immo si animi naturam intuemur, multo difficilior nobis multoque obscurior debet esse cogitatio, qualis animus in corpore sit, tanquam alienae domi, quam qualis, quom exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. c. 22. His de animorum post mortem statu praemissis, iam sequuntur

ipsa argumenta, quae dicuntur metaphysica (rationis, a priore), quibus demonstrari possit animos esse immortales.

a) Primum argumentum Platonicum, a natura animi ductum. Animus sua, non aliena vi movetur. Quom vero id solum, quod se ipsum movet, quia nunquam deseritur a se, nunquam ne moveri quidem desinat; animus aeternus sit et immortalis necesse est. Principii ut nulla origo est, ita ne occidit quidem. c. 23.

b) Alterum argumentum, a facultatibus animi ductum. Animus eis facultatibus instructus est, quae nisi a deo aliunde ad hominem venire non possunt; divinae igitur ob eamque rem aeternae sint necesse est. α) Primum habet memoriam, quae duplicem vim habet; primum enim de Platonis sententia est recordatio vitae superioris: e qua ut intellegitur animum, antequam in corpus intraverit, in rerum cognitione viguisse, ita concludi debet eum, etiam relicto corpore, permansurum esse. Tum memoria hanc vim habet, ut sit ea animi facultas, qua tenere olim in hac vita percepta ac revocare, quandocunque lubet, possimus. c. 24. Haec autem praeclara animi vis quom nihil inveniatur unde oriri possit, divinam originem habeat necesse est. c. 25. §. 60. 61. — β) Porro reliquae animi facultates, quae tot res et tantas efficiunt, non ex hac terrena mortalique et caduca natura concretae esse possunt, sed clare ostendunt divinam se habere vim ob eamque rem interire non posse. c. 25. §. 62. c. 26.

c) Tertium argumentum, a simplici animi natura ductum. Animus simplex est; ita nec dividi potest nec interire; est enim interitus quasi discessus et secretio earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur. c. 27. §. 66. (Hoc argumentum, paucis aliis interiectis, c. 29. §. 71. iterum commemoratur.)

(3) Sententia proposita immortales esse animos defenditur ab eis, quae contra eam afferri possint.

a) Quod primum obici possit, animum non videre formam suam nec scire, ubi habitet; id leve est. Nam ut oculus, sic animus se non videns alia cernit; facultates certe suas videt. c. 27. §. 66. 67. Et ut deus, etsi oculis videri non potest, agnoscitur ex operibus suis; ita ex divinis animi facultatibus eius vis divina agnoscitur. c. 28. — (Hic iterum affertur argumentum immortalitatis a simplici animi natura ductum). — Tum sequuntur Socratis et Catonis exempla, quae luculente demonstrant haec de animorum immortalitate persuasio, quae firmis nitatur argumentis, quantam ad contemnendam mortem vim habere possit atque efficacitatem. — Socratis sententia de animorum post mortem statu exponitur. — Catonis exemplum admonet, ut pauca dicantur de morte, quam quis ipse sibi consciscit. — Sententia: totam philosophorum vitam commentationem mortis esse egregie illustratur. c. 29—31.)

b) Tum refelluntur Stoici, qui animos manere dicunt, quom e corpore excesserint, sed non semper: quod ineptum est; dant enim id, quod difficillimum in causa est, posse animum manere corpore vacantem; tollunt autem id, quod facile est, eos semper manere. c. 31. 32. §. 78. Itemque Panaetius confutatur, qui, quod et nascerentur animi et in morbum caderent, eos etiam interire concludebat. c. 32. §. 79. c. 33.

(B) Posterior pars (c. 34—47) demonstrare studet, ne si intereant quidem animi, in malis ducendam esse mortem. Nam,

a) uti supra demonstratum est, si animus sic interit, ut corpus, post mortem nullum sensum habemus. (Cf. supra c. 11.) c. 34. §. 82.

b) Ipse autem animi a corpore discessus si fit cum dolore, is perquam est exiguus; at plerumque fit sine sensu, nonnunquam etiam cum voluptate. c. 34. §. 82.

c) Neque discessus a vitae bonis angere nos et excruciare potest; nam quom vita miseriis et calamitatibus referta sit, mors a malis potius quam a bonis nos abducere dicenda est. c. 34. §. 83. — c. 36.

d) Sed, si hoc ipsum concedatur, bonis rebus homines morte privari, tamen idcirco mors malum non est. Nam mortui, quoniam non sunt, nec ullus sensus eis relinquitur, nec vitae commodis carere possunt, nec eorum desiderium habere. Neque vero dici potest id ipsum odiosum esse, sine sensu esse; nam nihil potest in eo esse, qui ipse non est. c. 36. 37. (Neque haec opinio, mortalem esse animum, deterrebit sapientem, quo minus res moliatur aeternitate dignas et posteritatem ipsam, cuius sensum habiturus non sit, ad se putet pertinere. Nam sapiens non cupiditate gloriae, quam mortuus sensurus non sit, sed virtutis, quam necessario gloria consequitur, in eis, quae agit, ducitur. c. 38.)

e) Neque mors ante tempus vel mors inexspectata malum dici potest, quom omnino mors non malum sit, et natura non ad praestitutam diem vitam nobis commodaverit. Licet igitur naturae vitam repetere, quom vult. Et vero diuturnitas ac brevitas vitae sunt notiones quae dicuntur relativae. c. 39. Inexspectatae mortis metus e mollissimis cogitationibus proficiscitur, quibus impedimur, quominus veram vitae vim perspiciamus. Quare totam vim bene vivendi in animi robore et magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione et in omni virtute ponamus. Exempla Theramenis, Socratis aliorumque, qui praeclare factorum conscii forti animo mortem occubuerunt. c. 40—42. (Digressio. De humatione et sepultura mortuorum quid statuendum sit, exponitur. c. 43—45.) Tum oratio redit ad ea, unde deflexit. Scilicet mors tum aequissimo animo oppetitur, quom suis se laudibus vita occidens consolari potest. Nemo parum vixit, qui virtutis perfectae perfecto munere functus est. Gloria autem, etsi nihil habeat, cur expetatur, tamen virtutem tanquam umbra sequitur. Sapiens igitur non solum fidenti animo gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognovit, sed etiam secundis suis rebus mori volet. c. 46.

III. Brevis Conclusio, qua universae disputationis summa paucis comprehenditur.

IV. Epilogus. Epilogi loco afferuntur ipsorum deorum de morte iudicia, quibus ostenditur eos quoque mortem in bonis habere, et clarorum virorum qui laeto animo mortem pro patria oppetiverunt testimonia. Quae quidem omnia et omni nos mortis metu liberare et spem de futura vita, in qua beati erimus, firmare debent.

Archive correction

Report an error