AKRO от Страдариума

Латинский · Статьи

Ad M. T. Ciceronis Tusculanarum disputationum libros prolegomena

Cicero, Marcus Tullius. M. Tullii Ciceronis Tusculanarum disputationum libri quinque. Recognovit et explanavit Dr. Raphaël Kühner. Editio quinta auctior et emendatior. Hannoverae: sumptibus A. Hahn (Hahnsche Buchhandlung), 1874.

LIBRI SECUNDI, QUI EST DE TOLERANDO DOLORE, CONSPECTUS

I. Prooemium. Posteaquam Cicero philosophiae studium contra eius vituperatores defendit Romanosque ad idem studium colendum Latinisque litteris illustrandum cohortatus est docuitque philosophiam a liberaliter eruditis, adhibita disserendi elegantia, ratione et via tractandam esse: colloquium ita inducitur, ut primum, hesterna disputatio quantam vim habeat ad animum mortis metu et eo genere molestiae liberandum, paucis repetatur, tum universae philosophiae ad animos contra inanes sollicitudines, cupiditates timoresque firmandos muniendosque vis laudetur. c. 1—4.

Prior pars disputationis.

II. Propositum (θέσις). Dolor maximum est malorum omnium. Haec sententia statim eo argumento, quod dedecus et turpitudo maius sit dolore malum, refellitur, ut iam immutata sic proponatur: dolor malum est. c. 5. Sequitur, ut quaeratur, dolor (corporis) malumne sit et quatenus sit. Ad hanc quaestionem illustrandam et explanandam trium principum disciplinarum de hoc argumento sententiae recensentur.

1) Sententia Cyrenaicorum (Aristippi) et Epicureorum confutatur. c. 6. 7. §. 17. (Hic Cicero suam ipse profert sententiam dicens dolorem rem esse tristem, amaram, asperam, inimicam naturae, ad patiendum tolerandumque difficilem, ergo etiam malum: quod ita esse intellegere licet ex eo, quod etiam fortissimos viros doloris cruciatibus frangi et lamentari videmus. — Exempla Philoctetae, Herculis, Promethei, e poetis tragicis repetita. c. 7. §. 18. 19. c. 8—10. Hinc nascitur brevis digressio de usu locorum e poetis petitorum, qui disputationibus de philosophia institutis admisceantur. Poetae carpuntur, quod, quom fortissimos homines inducant lamentantes, animos nostros molliant virtutisque nervos elidant. c. 11. Multo magis autem vituperandi sunt virtutis magistri, philosophi, qui summum malum dolorem dicunt. Rursus perstringitur Epicuri sententia. c. 12. §. 28.)

2) Sententia Stoicorum, qui nihil malum esse dicebant, nisi quod turpe atque vitiosum esset; dolorem igitur asperum illum quidem esse et contra naturam, sed malum esse omnino negabant, quia vita beata in una virtute posita esset. — At haec ratio inepta est et redit ad verborum controversiam nec quicquam valet ad tollendum dolorem. c. 12. §. 29. c. 13. §. 30.

3) Sententia eorum philosophorum (Peripateticorum), qui dolorem malum illum quidem esse dicebant, sed cum turpitudine comparatum paene nullum esse. Atque hanc quidem sententiam secutus est Cicero. Nam ut honestum summum bonum est, cetera corporis et fortunae bona perexigua sunt; ita turpitudo summum malum est, cetera externa vel corporis mala cum turpitudinis malo vix comparanda. Ergo si turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam turpe est dolore frangi. Qui autem virtutis compos esse vult, omnem turpitudinem fugiet. Virtus igitur tantam in se habet vim, ut ei cedere debeat dolor. Quattuor virtutes quae dicuntur cardinales enumerantur, ostenditurque nulli earum satisfieri posse, nisi dolor contemnatur. Ergo aut nulla virtus est, aut contemnendus omnis dolor. c. 13. §. 31. c. 14. princ.

Altera pars disputationis.

Iam vero si dolorem dolorem, i. e. malum, esse ita conceditur, ut eum virtute, nominatim fortitudine, opprimi posse statuatur; quaeritur, quo modo illa virtus, quae vi sua efficit, ut dolorem contemnamus, comparanda sit: Haec virtus comparatur:

a) Exercitatione et consuetudine. Exempla iuvenum Spartae severa disciplina institutorum, Romanorum militiae, Eurypyli, venatorum, pugilum, luctatorum, gladiatorum. c. 14—17.

b) Ratione. Hanc disputationem ita ingreditur Tullius, ut, quod supra demonstratum erat, paucis repetat, dolorem malum illum quidem esse, sed omnem dolorem esse tolerabilem, virtutemque postulare, ut eum toleranter patiamur, ipsum nomen virtutis, a viro, cuius propria maxime sit fortitudo, ductum, satis ostendere doloris contemptionem maxime pertinere ad virtutem, neque quemquam virtutis compotem vel virum esse posse, nisi dolorem contemnat. c. 18. Quaeritur, quo modo ratio efficiat, ut dolor tolerabilis fiat. Remedia autem doloris non sunt quaerenda ab Epicuro, qui, quom dolorem summum malum dicat, tamen praecipit: „Neglige dolorem; nam dolor summus brevis est et, si est diuturnus, non est summus et habet laetitiae plus quam molestiae.“ c. 19. Petenda est igitur medicina ab eis, quibus, quod honestum sit, summum bonum, quod turpe, summum videtur malum. Quod si nobis persuasum est, reliquum est, ut certa quaedam rationis praecepta sequamur. c. 20. Qualia sunt haec:

α) Tute tibi impera. Nam quom animus sit in partes tributus duas, alteram rationis participem, alteram expertem; illa huic imperare, h. e. ratio temeritatem coercere debet. Tres gradus imperii rationis in temeritatem, vel ut domini in servos, vel ut imperatoris in militem, vel ut parentis in filium. c. 21. 22. §. 51.

β) Propone animo species honestas virorum, qui fortiter tulerunt dolores. c. 22. §. 52. 53.

γ) Cogita, quid fortitudine et animi magnitudine dignissimum sit. Animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum; remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. Adhibenda est igitur animi contentio, cuius ut in corpore, sic in animo magna vis sit. c. 22. §. 53. extr. c. 23. §. 54.

δ) Cogita, quam turpis sit viro gemitus elamentabilis et fletus muliebris; c. 23. §. 55. 56. c. 24. §. 57. contra, quam honestum sit dolorem placide atque sedate ferre. c. 24. §. 58. 59. Hoc igitur tibi propone: amplitudinem animi, quae maxime eminet contemnendis doloribus, unam esse omnium rem pulcherrimam. c. 25. 26. Haec autem patientia dolorum in omni genere aequabilem se praebeat, i. e. ne aliis in doloribus fortior, in aliis minus fortis sis. Nam, quod a certa ratione proficiscitur, in omni genere aequabile esse debet; ita fortitudo a certa ratione profecta in omni genere dolorum eandem habere debet vim. c. 27. §. 65.

III. Conclusio totius disputationis. Quae quom ita sint, existimare debemus dolorem, etiamsi malum sit, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat, praesertim quom paratum sit illud ex hesterna disputatione de contemnenda morte perfugium. c. 27. §. 66. 67.

LIBRI TERTII, QUI EST DE LENIENDA AEGRITUDINE, CONSPECTUS

I. Prooemium versatur in laudibus philosophiae: quae quom medicina animi sit, eaque in potestate nostra sita; dolendum esse dicit Cicero medicinae corporis multum et honoris haberi et temporis tribui, illam autem animi medicinam contemni et negligi. c. 1. §. 1. Causae morborum animi breviter dinumerantur: perversa iuventutis educatio et institutio, lectio poetarum, gloria et fama popularis, pecuniae cupiditas, voluptatum libido. §. 2. c. 2. §. 3. 4. Morbi animi et perniciosiores et plures sunt quam corporis. Illorum igitur curatio magis necessaria est quam horum. Animi autem medicina quaerenda est a philosophia. c. 3.

II. Propositum (θέσις). Cadit in sapientem aegritudo.

A. Refutatio sententiae propositae.

Sententia proposita: cadere in sapientem aegritudinem a Cicerone ita refutatur, ut demonstret eam secum pugnare. Nam si aegritudo in sapientem cadit, sapiens insanire dicendus est; omnis enim animi perturbatio insania est; aegritudo autem animi perturbatio est; sapiens igitur, qui aegritudine premitur, insanit. — Subiunguntur quaedam de vi Latini nominis insaniae. Latini enim omnem animi affectionem lumine mentis carentem insaniam, amentiam, dementiam appellant et idcirco eam removent a sapiente. Comparantur Graeca nomina μανίας et μελαγχολίας. c. 4. 5.

Quoniam natura fere in animis tenerum quiddam atque molle est, quod aegritudine quatiatur; facile inducimur, ut existimemus aegritudinem in sapientem cadere. At philosophiae propositum esse debet, ut omnem imbecillitatem nostram atque mollitudinem exstirpet animosque omnibus miseriis liberet. c. 6. Itaque Cicero primum Stoicorum argumentis breviter adstrictis demonstrare conatur in sapientem cadere non posse aegritudinem.

a) Prima argumentatio. Nemo est sapiens nisi fortis; aegritudo autem repugnat fortitudini; non cadit ergo in sapientem aegritudo. c. 7. §. 14 15.

b) Altera argumentatio. Sapientis animus ita semper affectus est, ut ratione optime utatur; nunquam igitur perturbatus est; at aegritudo perturbatio est animi; semper igitur ea sapiens vacabit. §. 15. extr.

c) Tertia argumentatio. Sapiens moderatus et temperans et constans et quietus est; aberit igitur a sapiente aegritudo. c. 8.

d) Quarta argumentatio. Sapiens nunquam irascitur; si autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia: qua quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit. c. 9. §. 19.

e) Quinta argumentatio. Sapiens misericordia et invidentia vacat; si vero sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, quae est aegritudo ex alterius rebus adversis, et in invidentiam, quae est aegritudo ex alterius rebus secundis; abest ergo a sapiente aegritudo. §. 20. c. 10. §. 21.

B. Latior totius de aegritudine loci expositio.

His Stoicorum more contortius conclusis, totum de aegritudine locum latius et diffusius explanare et illustrare aggreditur, ut sententias tamen illorum potissimum in usum suum convertat, quia maxime forti et virili utuntur ratione atque sententia. — Peripateticorum ratio, qui mediocritates perturbationum animi probent, reiicitur. — Vocabula πάθους et aegritudinis inter se comparantur. — His praemissis, omnis disputatio dividitur in duas partes: quarum altera est de origine et causa aegritudinis, altera de eius curatione. §. 22. 23.

a. Prior pars disputationis de causa aegritudinis.

Causa non aegritudinis solum, sed etiam reliquarum perturbationum in opinione sita est. Perturbatio autem est animi motus rationis expers, isque aut boni aut mali opinione excitatur. Hinc bifariam quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt. c. 11. §. 24. 25. Nam

Perturbationes exsistunt

Ex opinione boniEx opinione mali
PraesentisLaetitiaAegritudo
ImpendentisCupiditasMetus

His perturbationibus omnibus viribus repugnandum est, si vitam tranquille placideque traducere volumus. Huic autem disputationi propositum est, ut aegritudo depellatur: §. 25. quam omnium perturbationum gravissimam esse aliquot exemplis probatur. c. 13. 13. princ. Quibus praemissis, Tullius redit ad explicandam causam aegritudinis et, posteaquam eam exsistere dixit, quom quid ita visum esset, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videretur, examinat Epicuri et Cyrenaicorum de aegritudine eiusque causa sententiam. Utrique in eo consentiunt, quod aegritudinem in natura sitam esse censent; eo tamen differunt, quod Epicurei aegritudinem omnino opinione mali, quod accidat, effici sentiunt; Cyrenaici autem non ex omni malo, sed insperato et necopinato malo eam oriri statuunt. Cicero concedit omnia, quae mala putentur, repentina et improvisa graviora esse quam provisa et praemeditata, §. 28. et etiamsi non haec una res efficiat maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum valeat provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, aegritudinis medicinam, quam illi adhibeant, praecipientes, semper omnia homini humana meditata esse debere probandam iudicat. c. 14. 15. §. 31. Iam ad utriusque scholae sententiam uberius exponendam diligentiusque examinandam transit.

a) Sententia Epicureorum. Epicurus dicit omnes in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et exspectata sint sive inveteraverint; nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora; stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem; satis esse odiosum malum omne, quom evenerit; qui autem semper cogitaverit, accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam voluntariam; ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo. §. 32. Levationem autem aegritudinis ponit in avocatione a cogitanda molestia et revocatione ad contemplandas voluptates. §. 33.

Has Epicuri sententias refellere conatur Cicero. α) Primum reprehendit Epicureos, quod praemeditationem rerum futurarum reiciant. — β) Deinde ostendit revocationem illam a contuendis malis contra naturam esse. c. 16. — γ) Denique probat, quam perversum sit, quod Epicurei cogitationes eius, qui prematur aegritudine, non ad animi bona, virtutes, sed ad corporis voluptates traducant. c. 17—19. Porro contra eos disputat, qui Epicurum defendant, dicentes primum mores eius esse integros, dein voluptatem Epicuri esse non dolere, denique saepe eum laudare virtutem. c. 20. Postremum se excusat, quod saepe Epicureos aggreditur. c. 21.

b) Sententia Cyrenaicorum. Primum repetit ea, quae iam supra paucis perstrinxerat. Concedit enim aegritudinem partim exsistere ex malo inexspectato et necopinato, et, quod provisum ante non sit, id ferire vehementius; sed negat esse in hoc omnia additque, si diligenter necopinatorum naturam consideres, intellegi non subita ipsa magis conturbare, sed, quod omnia subita maiora videantur, primum, quod, quanta sint quae accidunt, considerandi spatium non detur, deinde, quod, quom videatur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem faciat. Quod ita esse temporis diuturnitas declarat, quae ita mitigat, ut, eisdem malis manentibus, non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. — Exempla afferuntur, quibus sententia proposita stabilitur. c. 22.

Quoniam Cicero docuit vetustate aegritudinem minui vel plane tolli, iam eis, qui obiiciant, si tempus omnem aegritudinem levet, non opus esse ratione aut omnino consolatione illa, qua doceatur nihil oportere inopinatum videri, ita respondet, ut demonstret hanc animis medendi vim non esse in ipsa diuturnitate positam, sed in cogitatione diuturna nihil esse in re mali. — Consolatio autem illa, necesse esse homini tale quid accidere, valet plurimum; nam etsi de ipsa summa mali nihil detrahit, id tamen efficit, ut nihil eveniat inopinatum. Ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut aegritudo ex eis omnis oriatur; feriunt quidem fortasse gravius, sed non id efficiunt, ut ea, quae accidant, maiora videantur; quia recentia sunt, maiora videntur, non, quia repentina.

Itaque quoniam non ipsa diuturnitas, sed cogitatio diuturna nihil esse in re mali dolori medetur; consentaneum est, ut, quod usus docet, id ratione statim praecipiamus. Duplex est autem ratio veri reperiendi; nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla traducimus. c. 23. 24. Refellitur Carneades, qui propositam necessitatem conditionis humanae commemorationemque alienorum malorum ad levandam aegritudinem pertinere negabat. c. 25. §. 59. 60.

Iam Cicero redit ad sententiam supra a se propositam, aegritudinis causam nullam aliam esse nisi opinionem et iudicium magni praesentis atque urgentis mali: qua quidem causa intellecta, totam aegritudinem evelli posse. §. 61. Sed ad hanc opinionem mali quom illa etiam opinio accessit, ad officium pertinere ferre illud aegre, quod acciderit; tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio. Exempla afferuntur de hominum dolori et luctui indulgendi proclivitate, e quibus luculentissime apparet voluntate et iudicio suscipi aegritudinem, saepe certo temporis spatio terminari, et aliam animi perturbationem alia tolli posse. Ergo aegritudo opinionis, non naturae est malum. Quod ita esse confirmatur etiam a) eo, quod nihil plus valet ad ponendum dolorem, quam quom est intellectum nihil profici eo et frustra esse susceptum, b) quod, qui multa sunt saepe perpessi, facilius ferunt, quicquid accidit, obduruisseque sese contra fortunam arbitrantur, ut ipsa defatigatio miseriarum aegritudines leniores faciat, c) quod sapientissimi homines, quom intelligant se nondum perfectam sapientiam consecutos esse, tamen in hoc malo aegritudine non premuntur, quia nulla admiscetur opinio officiosi doloris, luctumque et maerorem viri esse non putant. c. 28. — Subiiciuntur quaedam ad refutandam sententiam eorum, qui cedendum censent dolori, quia, quom sit naturalis, naturae obsisti nequeat, ideoque consolationibus eum nihil levari. c. 29. 30. 31. princ.

Sequitur completa Stoicorum definitio aegritudinis: Aegritudo est opinio mali praesentis, et quidem recens: quod verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quamdiu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tamdiu appelletur recens. §. 75.

b. Altera pars disputationis. De officiis consolantium.

Officia consolantium aegritudinem sunt tollere aegritudinem funditus, aut sedare, aut detrahere quam plurimum, aut supprimere nec pati manare longius, aut ad alia traducere. Haec consolandi genera singula singuli philosophi sequuntur. Cicero autem haec omnia colligenda censet, quia alius alio modo moveatur, eamque adhibendam curationem, quam quisque recipere possit, opportunumque tempus sumendum esse. §. 76. Singula consolandi genera accuratius et uberius illustrantur. c. 32. 33.

III. Conclusio totius disputationis. Posteaquam Cicero se excusavit, quod, quom quaesitum esset, possetne in sapientem cadere aegritudo, a proposito aberrans totam de aegritudine doctrinam complexus esset: eam sententiam, qua totius disputationis causa continetur, quicquid sit in aegritudine mali, id non naturale sit, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum, repetit et, quanquam, universa aegritudine sublata, reliquorum malorum e quibus oriatur aegritudo remedia non magnopere quaerenda sint, tamen singularum rerum proprias consolationes non inutiles esse iudicat. Deinde, quae superiore disputatione latius et diffusius exposita erant, paucis comprehendit. Denique varia aegritudinis genera breviter dinumerat et viam sibi munit ad sequentis disputationis argumentum. c. 34.

LIBRI QUARTI, QUI EST DE RELIQUIS ANIMI PERTURBATIONIBUS, CONSPECTUS

I. Prooemium. Laudantur Romani, quod, quom a primo Urbis ortu egregiis moribus institutisque et disciplina ac temperatione civitatis eminuerint, tum, dominatu regio re publica liberata, progressionem admirabilem incredibilemque cursum ad omnem excellentiam fecerint. c. 1. §. 1. Iam antiquitus Romani studia doctrinae, aliunde arcessita, conservarunt et coluerunt. Cuius rei causam a Pythagorae doctrina repetendam esse, quom coniectura probabile est, tum quibusdam etiam testimoniis historicis indicatur. §. 2. 3. c. 2. Philosophiam autem veteres Romani vita magis quam litteris persecuti sunt; serius demum, tempore illo, quom Atheniensium legati, Carneades, Critolaus, Diogenes, tres philosophi clarissimi, Romam venerunt (156 a. Chr.), praeclarissimae illius disciplinae studium laetius efflorescere coepit. Epicurei post C. Amafinium primi fuerunt, qui philosophiam suam litteris Latinis consignarunt. c. 3. Pauca subiunguntur de Academica philosophandi ratione. c. 4. princ.

II. Propositum (θέσις). Non omni animi perturbatione sapiens videtur vacare.

Huic sententiae Tullius ita respondet, ut, hesterna disputatione in partes vocata, aegritudine quidem sapientem vacare dicat; ea autem sublata, sequi etiam ne metum quidem cadere posse in sapientem; nam metum esse earum rerum absentium, quarum praesentium sit aegritudo; reliquum igitur esse, ut demonstretur ne duas quidem quae restent perturbationes, laetitiam gestientem et libidinem, in sapientem cadere. c. 4.

His autem relictis, totum de perturbationibus locum disputatione sua complecti ingreditur, atque ita quidem, ut Stoicorum rationem, qui quom de animi perturbationibus disputent magnam partem in eis partiendis et definiendis occupati sint, medicinam autem perturbationum leviter tantum attingant, cum Peripateticorum ratione, qui, partiendi et definiendi spinis praetermissis, ad placandos sanandosque animos multa afferant, coniungendam iudicet. Tota igitur huius libri disputatio tripertita est.

A. Prima pars sistit divisiones et definitiones omnium perturbationum animi: in quibus presse sequitur Stoicorum vestigia. c. 6—14.

B. Altera pars docet perturbationes in sapientem cadere non posse. In quo loco Tullius longius exspatiatur in refellenda Peripateticorum de perturbationum et necessitate et utilitate sententia. c. 15—26.

C. Tertia pars proponit remedia, quae perturbationibus adhibenda sint. c. 27—38.

A. Prima pars. De divisione et definitione perturbationum.

a. Definitio perturbationis eiusque partium discriptio. Perturbatio (πάθος, Leidenschaft), quae oritur e iudicio et opinione (falsa), quae est imbecilla assensio (v. §. 15.), est aversa a recta ratione, contra naturam, animi commotio (ἡ ἄλογος καὶ παρὰ φύσιν ψυχῆς κίνησις, Diog. Laert. VII, 110.). Huius contraria est constantia (εὐπάθεια, innere Gleichmässigkeit, geordnete Seelenbewegung). Perturbatio autem pro rerum qua excitatur diversa natura aut appetitus est aut aversatio; res autem, quibus aut appetitus aut aversatio movetur, aut praesentes sunt aut futurae. Ergo quattuor sunt perturbationis genera. Nam

Perturbatio exsistit

Ex opinionePerturbatioDefinitioConstantia opposita
Praesentis boniLaetitiaOpinio recens boni praesentis, in quo efferri rectum videatur (ἡδονή, ἄλογος ἔπαρσις ἐφ’ αἱρετῷ δοκοῦντι ὑπάρχειν, ausgelassene Fröhlichkeit).Laetitiae opponitur ut constantia Gaudium (χαρά, εὔλογος ἔπαρσις, Freude). Diog. L. 7, 116.
Futuri boniLibidoOpinio recens boni futuri (ἐπιθυμία, ἄλογος ὄρεξις, Lust).Libidini opponitur ut constantia Voluntas, quae quid cum ratione desiderat (βούλησις, εὔλογος ὄρεξις, Wille). Diog. L. 7, 116.
Praesentis maliAegritudoOpinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum videatur (λύπη, συστολὴ ἄλογος, Bekümmerniss).Aegritudini nulla opponitur constantia.
Futuri maliMetusOpinio futuri mali, quod intolerabile videatur (φόβος προσδοκία κακοῦ, Furcht).Metui opponitur ut constantia Cautio, declinatio cum ratione (εὐλάβεια, εὔλογος ἔκκλισις, Vorsicht). Diog. L. 7, 116.
LAETITIAE species sunt:LIBIDINIS species sunt:AEGRITUDINIS species sunt:METUS species sunt:
Malivolentia, voluptas ex malo alterius sine emolumento suo (ἐπιχαιρεκακία, ἡδονὴ ἐπ' ἀλλοτρίοις κακοῖς, Schadenfreude).Ira, libido puniendi eius, qui iniuria laesit (ὀργή, ἐπιθυμία τιμωρίας τοῦ δοκοῦντος ἠδικηκέναι οὐ προσηκόντως, Zorn). Irae species:Invidentia, aegritudo propter alterius res secundas (φθόνος, λύπη ἐπ' ἀλλοτρίοις ἀγαθοῖς, Neid).Pigritia, metus consequentis laboris (ὄκνος, φόβος μελλούσης ἐνεργείας, Trägheit, Arbeitsscheu).
Delectatio, voluptas suavitate auditus animum deleniens (κήλησις, ἡδονὴ δι' ὤτων κατακηλοῦσα, Entzücken).a) Excandescentia, ira nascens et modo existens (θυμός, ὀργὴ ἀρχομένη, Aufwallung).Aemulatio, aegritudo, si eo, quod ipse cupierit, alius potiatur, ipse careat (ζῆλος, λύπη ἐπὶ τῷ ἄλλῳ παρεῖναι, ὧν αὐτὸς ἐπιθυμεῖ, Eifersucht).Pudor (αἰσχύνη, φόβος ἀδοξίας, Scham).
Iactatio, voluptas gestiens et se efferens insolentius (Prahlerei). Omittitur apud Diog. L. VII, 114.
Praeter has a Zenone nominantur: Τέρψις, προτροπὴ τῆς ψυχῆς ἐπὶ τὸ ἀνειμένον (Hang zur Sinnlichkeit); Διάχυσις, ἀνάλυσις ἀρετῆς (Liederlichkeit, wüstes Wesen). Diog. L. l. d.
b) Odium, ira inveterata (μῆνις, ὀργὴ πεπαλαιωμένη καὶ ἐπίκοτος, ἐπιτηρητικὴ δέ, Hass).Obtrectatio, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo, quod ipse concupierit (ζηλοτυπία, λύπη ἐπὶ τῷ καὶ ἄλλ παρεῖναι, ἃ καὶ αὐτὸς ἔχει, Missgunst).Terror, metus concutiens (ἔκπληξις, φόβος [ἐκ φαντασίας ἀδυνήθους πράγματος, Schreck).
c) Inimicitia, ira ulciscendi tempus observans (μῖσος, ἐπιθυμία τοῦ κακῶς εἶναί τινι μετὰ προκοπῆς [profectu] τινος καὶ παρατάσεως [incremento] Rachsucht).Misericordia, aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (ἔλεος, λύπη ὡς ἐπὶ ἀδικίως κακοποιουμένῳ, Mitleid, Bedauern).Timor, metus mali appropinquantis (δείμα, φόβος δέος ἐμποιῶν, Besorgniss).
d) Discidia, ira acerbior intimo corde suscepta (Groll). Omittitur ap. Diog. L. VII, 113.Angor, aegritudo premens (ἄγχος, λύπη βαρύνουσα, Angst, Beängstigung).Pavor, metus mentem loco movens (Bestürzung). Omittitur ap. Diog. L. VII, 112.
Indigentia, libido inexplebilis (σπάνις, ἐπιθυμία ἐν ἀποσχήσει καὶ οἷον κεχωρισμένη ἐκ τοῦ πράγματος, τεταμένη δὲ διακενῆς ἐπ' αὐτὸ καὶ σπωμένη, Ungenügsamkeit).Luctus, aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo (Trauer) [1].Exanimatio, metus subsequens et quasi comes pavoris (ἀγωνία, φόβος ἀδήλου πράγματος, Entsetzen, seelenloser Zustand).
Desiderium, libido eius, qui nondum adsit, videndi (Sehnsucht). Andron Rhod. π. παθῶν p. 523: ἵμερος, ἐπιθυμία φίλου ἀπόντος ὁμιλίας. Omittitur apud Diog. L. l. d., additur contra: φιλονεικία, ἐπιθυμία περὶ αἱρέσεως, ab electione profecta.Maeror, aegritudo flebilis (Wehmuth).Conturbatio, metus excutiens cogitata (θόρυβος μετὰ καταπλήξεως φωνῆς, Verwirrung).
Amor, libido eius, qui in venereis voluptatibus fruendis se effert laetitia easque inflammato animo concupiscit (c. 32, 68.) (ἔρως, ἐπιθυμία οὐχὶ περὶ σπουδαίους, ἐν νέοις διὰ κάλλος ἐμφαινόμενον, conatus conciliandae amicitiae propter apertam pulchritudinem).Aerumna, aegritudo laboriosa (ὀδύνη, λύπη ἐπίπονος, Harm).Formido, metus permanens (Verzagtheit, Angst). Omittitur apud Diog. L. l. d.
Dolor, aegritudo crucians (tiefer Schmerz, Gram).
Lamentatio, aegritudo cum eiulatu (Wehklage).
Sollicitudo, aegritudo cum cogitatione (Betrübniss).
Molestia, aegritudo permanens (ἀνία, λύπη ἐκ διαλογισμῶν μένουσα ἢ ἐπιτεινομένη, Leiden).
Afflictatio, aegritudo cum vexatione corporis (ἐνόχλησις, λύπη στενοχωροῦσα καὶ δυσχωρίαν παρασκευάζουσα, Qual, Abhärmung).
Desperatio, aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum (Verzweiflung).

[1] Luctus, maeroris, doloris, lamentationis, desperationis* definitiones apud Diog. L. VII, 112. omittuntur, contra commemoratur: σύγχυσις, λύπη ἄλογος, ἀποκναίουσα καὶ κωλύουσα τὰ παρόντα συνορᾶν.


Omnium autem perturbationum fons est intemperantia: quae est a tota mente et recta ratione defectio, sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo appetitiones animi nec regi nec contineri queant. c. 5 — 9.

b. Comparatio morborum animi cum corporum morbis. Iam Stoicorum more Tullius cum morbis corporum comparat morborum animi similitudinem. Quemadmodum in corpore e sanguine corrupto aut pituita redundante aut bili, sic in animo e pravarum opinionum conturbatione morbi et aegrotationes oriuntur. Ex perturbationibus primum morbi (νοσήματα, Krankheiten), dein aegrotationes (ἀῤῥωστήματα, Zerrüttungen) conficiuntur. Cf. Diog. L. VII, 115. Morbis autem aegrotationibusque, quoniam eis appetitionis notio subiecta est, oppositae sunt offensiones (Verabscheuungen), quae habent ad certas res fastidium, ut mulierum odium, et, ut morbi aegrotationesque libidine ac laetitia, sic hae metu moventur. c. 10. Morbi aegrotationesque cogitatione inter se differunt, re copulata sunt. Sequitur uberior expositio morborum aegrotationumque et quae eis contrariae sunt offensionum. c. 11. Deinde corporis animique valetudinis similitudinem fusius persequitur. Quemadmodum enim, alii ad alios morbos procliviores sunt, sic alii ad alias perturbationes, c. 12. et ut in corpore et morbus et aegrotatio et vitium est, sic in animo. Explicatio vitiositatis in animo. Porro in bonis quoque animi naturam attingit corporis similitudo; sunt enim in corpore pulchritudo, vires, valetudo, firmitas, velocitas; sunt item in animo. c. 13. Illud autem animorum corporumque dissimile, quod corporum mala (morbi) sine culpa accidere possunt, animorum non item. Denique exponitur, quid in perturbationibus animi differant ingeniosi homines et hebetes. c. 14.

c. Conclusio primae partis disputationis de perturbationibus et transitus ad alteram partem. c. 14. §. 33.

B. Altera pars, qua probatur perturbationes in sapientem cadere non posse.

a. Argumentum, quo probatur sapientem omnibus perturbationibus vacare. Ut virtus est affectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per sese, separata etiam utilitate, laudabilis, ex eaque proficiscuntur honestae voluntates, actiones omnisque recta ratio: ita vitiositas virtutis contraria est, ex eaque concitantur perturbationes: quae quoniam omnem animi constantiam tollunt, hominem et miseriis affligunt et deformitate inquinant. c. 15. 16. princ. Sapiens autem is est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus omnesque res humanas inferiores se ducens, beatus igitur. Ex eis igitur intelligitur sententiam propositam in sapientem perturbationes cadere posse secum pugnare. §. 36. c. 17. §. 37. 38.

b. Refutatio Peripateticorum. Peripatetici perturbationes non modo naturales esse dicebant, sed etiam utiliter a natura datas, eisque modum adhibendum. Has sententias ita refutat Cicero, ut demonstret vitio nullum adhibendum esse modum; nam quamvis modum teneas in perturbationibus, tamen vitium te committere, quoniam rationi non pareas; neque eius modi terminos constitui posse; denique perturbationes, ut crescentes sint perniciosae, easdem vitiosas esse nascentes. §. 39. 40. c. 18. Deinde exponit qua perturbationum utilitatem defendunt rationem. Dicunt nimirum eas esse ardores animorum cotesque virtutum, ut homines eis vehementiore impetu quam sola duce virtute ad praeclaras actiones incitentur (c. 19. §. 43. 44.); eas tamen ita defendunt, ut resecandas esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse, et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optimam existiment. §. 46.

Contra haec a Tullio ita disseritur, ut α) primum Peripateticorum rationi opponat Stoicorum de perturbatione definitionem: quae ita certa vel, ut Academici dicunt, veri similis sit, ut nulla egeat demonstratione (ἀξίωμα, postulatum): e cuius singulis notis sequi falsa esse ea, quae Peripatetici de perturbationum utilitate dicant. c. 21. §. 47. β) Tum singulas perturbationes recenset ostenditque, quam inanes sint quibus eas a natura utiliter datas esse probent rationes. a) Ira. §. 48. Exempla bellatorum, imperatorum aliorumque hominum, qui sine ira luculentissima fortitudinis documenta ediderunt. Ratio, quae docet contemnendas esse res humanas, negligendam mortem, patibiles et dolores et labores putandos, fortitudinem affert, non ira, quae rabiosa est: nisi forte, quae vehementer, acriter, animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. c. 22. 23. Enumerantur variae Stoicorum de fortitudine definitiones, e quibus intelligitur eam ira non egere. c. 24. §. 53. Porro advocatur Stoicorum sententia omnes insipientes esse insanos. Denique, etiamsi concedatur, quod concedi non potest, iracundia opus esse ad fortitudinem, certe in vita privata plane inutilis est. §. 54. Neque oratorem irasci decet, quanquam simulare iram non dedecet. c. 25. §. 55. — b) Libido. Haec a Peripateticis permutatur cum studiis honestis. (Alia res est, quom quaeritur de sapiente; alia, quom quaeritur de vulgo: cui, quoniam uti ratione non potest, utile est uti motu animi.) §. 55. — c) Aemulatio, obtrectatio, misericordia. c. 26. §. 56. — γ) Denique Peripateticorum sententia mediocritates perturbationum tenendas esse reiicitur; nam, in quo pars est alicuius perturbationis, is perturbatione non vacat. Sapiens autem is est, qui divina imitatur, humana omnia inferiora virtute ducit. Perturbationes igitur repugnant sapientiae. Ergo omnes perturbationes, ex errore ortae, non circumcidendae et amputandae, sed evellendae sunt et extrahendae penitus. §. 57.

C. Tertia pars. De remediis perturbationum.

Quoniam non solum de sapiente, qui omni perturbatione liber est, sed etiam de aliis hominibus quaeritur; reliquum est, ut remedia afferantur, quae a philosophia morbis animorum adhibeantur. — Corporis medicina comparatur cum animi medicina. c. 27. §. 58. De curatione perturbationum. Variae earum curationes. §. 59.

a. De universa curatione perturbationum. Ad tollendas perturbationes doceatur α) nec bonum illud esse, ex quo aut laetitia aut libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo, β) ipsasque perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium. Hic maerentibus imbecillitas animi effeminati obiciatur eorumque qui fortiter humana tolerint vel ferant laudetur constantia. c. 28. §. 60. Haec altera medicina, qua docetur perturbationes per se esse vitiosas, tametsi ad vulgus adhibenda non est, tamen, si quis idoneus est ad eam recipiendam, utilior censetur, quoniam simul et opinionem falsam tollat et aegritudinem detrahat. §. 60. extr. Sunt etiam quaedam aegritudines, quae hac sola medicina sanari possunt, ut, si quis aegre ferat, nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis. §. 61.

b. De curatione singularum perturbationum: in qua illud idem duplex consolandi genus adhibendum est, ut primum ipsa animi perturbatio, de qua agitur, tollatur; deinde ostendatur nec bonum illud esse, quod aut laetitiam aut libidinem moveat, nec malum, quod aut metum aut aegritudinem. c. 29. a) De aegritudine, cuius sedatio hesterna disputatione explicata est; b) de metu, qui eisdem rationibus, quibus aegritudo, tollendus est, quoniam ut aegritudo praesentis, sic metus futuri mali est; c. 30. c) et d) de laetitia et libidine. Primum doceatur, ut omnes perturbationes, sic has esse voluntarias; deinde ostendatur, quam turpis sit omnis animi effusio. Gaudium et laetitia quid differant inter se, exponitur. c. 31.

His de laetitia et libidine praemissis, iam de duabus earum formis, amore et ira, separatim agitur. α) De amore, qui vulgo appellatur. Ut turpes sunt, qui efferunt se laetitia tum, quom fruuntur venereis voluptatibus; sic flagitiosi, qui eas inflammato animo concupiscunt. — Reprehenditur poetica, quae istum amorem laudet. c. 32. In primis philosophi vituperandi sunt, qui amorem defendant. Nominatim carpitur puerorum amor. c. 33. Item notatur Plato, qui amori auctoritatem tribuerit. Si amor, ut Stoici volunt, ipse conatus amicitiae faciundae ex pulchritudinis specie definiatur, eum defendi posse; sin autem, ut vulgo est, libidine non vacet, eum nihil aut non multum abesse ab insania et idcirco plane respuendum Cicero iudicat. c. 34. Curatio huius perturbationis. c. 35. β) De ira. Ira insania est ad pessima quaeque flagitia patranda idonea. Iratis igitur subtrahendi sunt ii, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi colligant. c. 36. Ira igitur non potest esse utilis aut naturalis; immo opinabilis est ac voluntaria. c. 37. §. 79.

c. Itaque ut perturbationes animi ex errore et falsa opinione oriuntur, ita constantia, eis contraria, scientia nititur. — Qui autem natura ad vitia quaedam proclives sunt, tamen eorum animi sanabiles sunt. Exemplum Socratis. Qui autem non natura, sed culpa vitiosi sunt, eorum vitia facilius sanari possunt, quoniam constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, quae est repentina animi commotio. §. 80. 81.

III. Conclusio totius disputationis. Summa totius disputationis quasi capita repetuntur: omnes perturbationes oriri ex opinione et voluntarias esse; omnium autem gravissimam esse aegritudinem; huius autem et reliquorum animi morborum unam esse sanationem, omnes opinabiles esse et voluntarias eaque re suscipi, quod ita rectum esse videatur. Hunc errorem, quasi radicem malorum omnium, quom stirpitus philosophia se extracturam polliceatur; demus nos huic excolendos patiamurque nos sanari omniaque adiumenta et auxilia bene beateque vivendi ab ea petamus. c. 38.

LIBRI QUINTI, QUO DOCETUR AD BEATE VIVENDUM VIRTUTEM SE IPSA ESSE CONTENTAM, CONSPECTUS

I. Prooemium. Nihil est omnium, quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur quam sententia illa: ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam. Atque id tanquam summum philosophiae propositum esse debet, ut virtutem inveniat, in qua satis sit praesidii ad beate vivendum. c. 1. §. 1. 2. Virtus autem si ea est, quae omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habeat culpaeque omni carens praeter se ipsam nihil censeat ad se pertinere; sequitur, ut ea ad beate vivendum contenta sit. Quod autem, quom aut corporis doloribus cruciamur aut adversis fortunae casibus affligimur, saepe huic sententiae diffidere incipimus; id inde fit, quod ex humani generis mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existimamus. §. 3. 4. Cuius quidem erroris omnis a philosophia petenda correctio est. — Philosophia egregiis laudibus exornatur. c. 2. §. 5. eiusque contemptores vel vituperatores graviter notantur. §. 6. De philosophiae antiquitate deque ipsius nominis origine. c. 3. De Pythagora, non nominis solum inventore, sed rerum etiam ipsarum amplificatore. De Socratis in philosophiam moralem meritis deque eius disputandi consuetudine. c. 4.

II. Disputatio. A. Exordium, in quo primum a) propositum (θέσις) disputationis commemoratur: Non videtur ad beate vivendum satis posse virtus.

Deinde b) Sententiae propositae sic respondetur:

α) Certe ad bene (i. e. honeste) vivendum satis est praesidii in virtute. Quemadmodum autem, qui male vivit, miser sit necesse est; ita, qui bene vivit, idem beate vivat necesse est. — Id negat adversarius, dicens bene (i. e. honeste) etiam in maximis cruciatibus vivi posse, non item beate. c. 5. §. 12. Tullius contra affert vitam beatam cum virtutibus ita esse consociatam, ut nunquam eas, ne si ad tortorem quidem rapiantur, a se deseri patiatur. — Adversarius concedit hanc virtutum vita beata coniunctarum picturam amplissimam esse, quom autem animus ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traducitur, probari non posse eum, qui torqueatur, beatum esse. Novas igitur rationes, quibus illa sententia confirmetur, conquirendas esse. §. 13. 14.

β) Iam Cicero adversarium reducit ad id, quod actum est superioribus disputationibus. Ut animi perturbationes vitam beatam tollunt, sic in animi quieto et placato statu vita beata cernitur. Atqui virtute efficitur haec animi constantia; ergo virtus ipsa per se efficit vitam beatam. c. 6. Ita videtur ad exitum venisse quaestio. Veruntamen, quo haec ipsa res gravissima est, eam Tullius propriis et suis argumentis et admonitionibus tractandam suscipere se velle dicit. c. 7.

Denique c) variae philosophorum sententiae, quae ad quaestionem propositam pertinent, examinantur (c. 8 — 12).

α) Adversarius assentitur eorum, quae Cicero posuerit, alterum alteri consequens esse, ut, quemadmodum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum; sed se non intelligere dicit, quo modo ii philosophi sibi constent, qui, etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem, tamen virtute vitam beatam effici censeant. c. 8. §. 21. Assentitur in hoc Cicero adversario ostenditque, quam inconstantes isti philosophi sint. Nam qui beatus est, nihil requirit, ut sit beatior; si est enim, quod desit, ne beatus quidem est. Quom vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, et fortuna adversa, et corporis doloribus, ei multa ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam. §. 22. 23. Constantior certe sibi est Theophrastus, qui aliis eiusdem disciplinae philosophis notandus non erat: qui, quom statuisset dolores corporis et fortunae casus magnam vim habere ad misere vivendum, constanter dicebat non omnes bonos esse beatos, quom in omnes bonos et corporis dolores et fortunae calamitates cadere possent. Immo id notandum erat, quod dicebat tria esse et bonorum et malorum genera. Si enim ei conceditur plura bonorum et malorum genera esse, consentaneum est, ut consequentia concedantur. c. 9. §. 24. 25. Aut non minus inconstantes sumus Epicuro, qui multa praeclara saepe dicit, sed non semper convenienter decretis suis, quom neget quenquam iucunde posse vivere, nisi idem honeste vivat, aut quom dicat fortunam exiguam intervenire sapienti. §. 26.

β) Si nobis constare volumus, dicendum est omnes bonos, i. e. omnibus virtutibus instructos et sapientes, nisi una virtute contineatur vita beata, semper beatos esse non posse. Beati enim dicendi sunt ii, qui sunt in bonis, nullo adiuncto malo. Hanc autem cumulatam bonorum complexionem, secretis malis omnibus, virtus assequi non potest, si quicquam praeter ipsam boni est. Nam omnia illa quae vulgo dicuntur bona sapiens, quoniam ea extra eius potestatem posita sunt, amittere potest, et omnia illa, quae in malis numerantur, uno tempore in eum incidere possunt. c. 10. §. 28 — 30. Rursus Epicuri inconstantia reprehenditur. §. 31. Itaque in hac quidem re negari non potest Stoicos multo constantiores fuisse in constituenda sua disciplina quam Peripateticos; quanquam in aliis rebus inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse iure dici potest. c. 11.

γ) Ceterum non Zeno primus docuit sola virtute vitam beatam confici, sed huius sententiae gravitas repetenda est a Platonis auctoritate. Ex hoc igitur fonte haec omnis manabit oratio. c. 12.

B. Argumentatio disputationis, qua probatur virtute effici vitam beatam.

I) α) Natura, ut, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam plantas, in suo quidque genere perfectissimum, sic hominem, cui animum divinum tribuit, omnium perfectissimum esse voluit. Summa autem hominis perfectio posita est in perfecta mente, i. e. absoluta ratione: quod est idem virtus. Et si omne beatum est, cui nihil deest, et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium: sequitur omnes virtutis compotes beatos esse. c. 13.

β) Ex eadem ratione sequitur omnes virtutis compotes esse beatissimos; nam, qui confidit suis bonis et omnia, quae vitam beatam efficiunt, in se habet, ei nihil deest ad beate vivendum. Ergo non solum beatus, sed etiam beatissimus est. Quod contra est, si bona et mala dividuntur tripertito. c. 14.

γ) Idem sequitur ex eo, quod virtus solum bonum est. Id autem ita esse demonstratur primum affirmate duobus soritis, dein per modum negandi (negative), quod omnibus bonis corporis et externis abundantem, si idem sit virtutis expers, licet esse miserum. — Et, nisi tenebimus, nihil esse in bonis ducendum, nisi quod sit honestum, multa nobis dicenda erunt bona, quae sunt minima et levissima. c. 15. 16. §. 46. — Hic respondet Cicero eis, qui obiciant: si Stoici praecipua dicant, quae alii philosophi corporis et externa bona dicant, totam rem in verborum controversia verti. „Dicunt illi quidem, sed haec bona ad vitam beatam complendam necessaria esse negant; hi autem sine eis esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant." §. 47. princ.

δ) Conclusio Socratica, qua efficitur bonorum beatam vitam esse. §. 47.

ε) Conclusio ducta a constantia sapientis, qui, quoniam semper omnibus animi perturbationibus vacat, semper beatus est. §. 48. (Cf. c. 15. §. 43.)

ζ) Alia conclusio. Nec misera vita praedicabilis est, nec ea, quae nec misera est nec beata; ergo sola vita beata praedicabilis est. Quod autem praedicabile est, optimum est. Quod autem optimum est, honestum est. Ergo vita beata eadem honesta sit necesse est. Quod ni ita est, sit aliud necesse est, quod melius est quam vita beata. Id autem melius certe est honestum, quod optimum est. Hinc sequitur aliquid esse melius optimo: quo nihil perversius dici potest. Ergo nihil aliud restat, nisi ut honestum idem esse vitam beatam, aut vitam beatam honesto consequentem esse dicamus. c. 17. §. 49. 50.

η) Uti in vitiis satis magnam vim esse dicitur ad miseram vitam, ita dicendum est eandem vim in virtute esse ad beatam vitam; contrariorum enim contraria sunt consequentia. §. 50. Vitium autem et virtus contraria sunt; alterum alteram tollit, ut, in quem cadant aegritudines, virtutis compos esse non possit. §. 50. c. 18. E vita nobilissimorum hominum exempla afferuntur, quibus ostendatur vitium miseram, virtutem beatam vitam efficere. c. 19 — 23.

θ) Qui bonus est, i. e. virtutis compos, idem sapiens, i. e. philosophus, est. Sapiens autem et praestantissimis animi bonis gaudet, et quom in otiosa, tum in publica vita e sapientia pulcherrima gaudia percipit. Sapientis igitur vita nihil desiderat, quo sit beatior. Exprimitur viri eiusdam optimis artibus praestantis imago, partim omnibus philosophiae disciplinis exculti, partim in re publica versati, amicitiae doctorum et sapientium hominum florentis, ostenditurque, qui eis gaudiis fruatur, eum beatum esse, idque necesse esse omnes confiteri. c. 24. 25.

II) Adversarius quaerit, semperne sapiens beatus esse possit, etiam in cruciatu et tormentis. Huic Cicero respondet id non egere argumentatione, sapientem beatum fore, si in vita omnibus iucunditatibus referta constituatur. Si ipsi Epicuro, qui voluptatem summum bonum, dolorem summum malum esse dicat, dicere licebit nullum sapienti esse tempus, etsi maximos cruciatus patiatur, quin beatus sit: multo magis id dicendum est eis, qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existimant. — Optandum sane dicit, ut etiam Peripatetici veteresque Academici tandem aliquando aperte et clara voce cum Stoicis audeant dicere sapientis vitam etiam in maximis cruciatibus beatam esse. c. 26. 27. — Iam Cicero redit ad eam sententiam, qua disputationem exorsus est et quam probare conatus est, vitam beatam virtutes etiam ad maxima tormenta cruciatumque prosequi. Nec enim virtutes sine beata vita cohaerere possunt, nec haec sine virtutibus. Id illustratur imaginibus, quibus Stoici utuntur ad virtutum amplissimam dignitatem describendam (cf. c. 5. §. 13.) c. 28. §. 80. 81., confirmaturque Stoicorum conclusione. §. 82.

III) Quaestione proposita ad exitum perducta, alii subiicitur disputatio, qua, Academicorum libertate usus, quaecunque dissidentium philosophorum sententia sit de summo bono, tamen virtutem satis habere ad vitam beatam praesidii demonstrare conatur. c. 29. Itaque breviter enumerantur philosophorum sententiae de summo bono: quae aut simplices sunt aut mixtae, et quidem:

SimplicesMixtae
a. Nihil bonum nisi honestum (Stoici).a. Tria genera bonorum, animi, corporis, fortunae (Peripatetici et Academici).
b. Nihil bonum nisi voluptas (Epicurus).b. Voluptas cum honestate (Dinomachus et Callipho).
c. Nihil bonum nisi vacuitas doloris (Hieronymus).c. Indolentia cum honestate (Diodorus).
d. Nihil bonum nisi naturae primis bonis aut omnibus aut maximis frui (Carneades).

His igitur omnibus philosophis e principiis suis dicere licet vitam beatam virtute effici. Omissis Stoicis, quorum superiore disputatione defensa est sententia, primum attingitur Peripateticorum ratio. Ii dicunt laudem etiam cum dolore petendam esse; qui autem gloriam adepti sint, beatos esse; gloriam autem una virtute acquiri posse. Ergo ex illorum ratione sequitur virtute effici, si non beatissimam, certe beatam vitam. — Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia. c. 30. 31. §. 86. 87. Iam Cicero reliquam disputationem ita persequitur, ut, omissis reliquis philosophis, ipsum Epicurum, quem mollem et voluptuarium philosophum dicant, satis in virtute praesidii esse ad beatam vitam censere ostendat. Epicurei enim contemnunt mortem et dolores; §. 88. 89. parvo contenti sunt; ipsa natura pauca desiderat. Haec sententia exemplis Anacharsis, Socratis, Xenocratis, Diogenis illustratur. c. 32. — Dicunt cupiditates partim esse naturales et necessarias, partim naturales et non necessarias, partim nec naturales nec necessarias; necessarias satiari posse paene nihilo; secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse, nec vero ad carendum; tertias, quod essent plane inanes, funditus eiiciendas esse. c. 33. §. 93. Itaque omnes eius modi voluptates Epicurus extenuat. §. 94. 95. Porro extenuant magnificentiam et sumptum epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. Exempla afferuntur, quibus probetur iucunditatem victus esse in desiderio, non in satietate. c. 34. 35. §. 101. Contemnunt divitias, §. 102. honores, c. 36. exsilium, c. 37. itemque corporis infirmitates, ut caecitatem, surditatem. c. 38. 39. 40. §. 116. Denique, si congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrimis corporis, non esse dicunt, quod laboremus, quoniam mors tanquam portus praesto sit, aeternum nihil sentiendi receptaculum. §. 117. c. 41. princ.

III. Conclusio. Ergo si Epicurei, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicimus, id cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant, tamen semper beatum censent esse sapientem: multo magis id a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum est, quorum alii (Peripatetici et Academici) tantam praestantiam in bonis animi esse dicunt, ut ab his corporis et externa obscurentur, alii autem (Stoici) haec ne bona quidem ducunt, in animo reponunt omnia. §. 119. 120.

Denique Tullius has quinque dierum disputationes conscribendi et ad Brutum mittendi consilium exponit.

Исправление архива

Сообщить об ошибке